Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.
A KENESEI QYI'LÉS. 1532. 419 nickil iam preter sanguinem supersit. Itaque ne adhuc nobis et Christianitati, pro qua eciam sanguinem et vitám, que iam sola restat, modo prodesse possimus, effundere non dubitamus, (lefuisse videamur: indiximus vniuersalem clietam in festő beati Gregorii pape proxime affuturo, in Berenhyda, in comitatu Vesprimiensi celebrandam, vbi tractaturi sumus et conclusuri de conseruacione huius afflicti et iamiam (nisi mature prouideatur) ruentis regni nostri, quod eque nobis ac dominationibus vestris proderit. Igitur rogamus dominationes vestras, tanquam bonos dominos vicinos et amicos nostros, vt pro suo in religionem christianam studio, et beniuolencia erga nos vestra, denique pro euitandis vltimis periculis, que non secus dominationibus vestris ac nobis iam imminent, velint mittere oratores suos ad dictum locum et diem , qui nobis in persona dominationum vestrarum, rebus nostris afflictis et attritis consilio et auxilio esse possint; pro quo fatco dominationes vestre a deo optimo maximo dignam mercedem recipient, nos vero eisdem omni vicissitudine officiorum promereri studebimus. Alioquin si viderimus nos ab omnibus principibus et regnis ac prouinciis destitutos, cogemur eam quam poterimus viam conseruandi regni querere et inuenire, antequam ad internicionem vsque pereamus. Eosdem felicissime valere optamus. Datum ex Kenesse, in festő epiphaniarum domini, anni eiusdem MDXXXII. A levél élén: „Prelati, proceres, nobiles ordinum Vngarie, consiliariis et statibus regni Polonie." (Az „Acta Tomiciana" czíraű kéziratgyűjteményben, a pétervári cs. könyvtárban.) XXY. 1532. Február 11. Ferdinánd Hrály válasza a kenesei gyűlés követeinek előterjesztéseire. Responsio Sacratissime Regie Maiestatis, Romanorum, Hungarie, Boemie etc. ad ea, que universi status Regni sui Hungarie ex conventu Kenesse pro festő circumcisionis die 27*