Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

382 A KENESEI GYŰLÉS. 1532.' 420 celebrato per Egregios t. et t. ') Eius Maiestati nunciarunt et proposuerunt. ímprimis, quod in memóriám reducunt, quemadmodum sponte suam Maiestatem in Regem et Dominum eorum ele­gissent, ac de eorum defensione sueque libertat.is conservacione fuisse eos a Regia Maiestate assecuratos; Ex diuturna tamen sue Maiestatis absentia factum esse, ut non solum non defensi et in libertatibus conservati, sed ita attriti, tot malisque et erumnis affecti, ut iam bonis, rebus et facultatibus omnibus amissis, nil amplius ipsis preter vitám miserim am restaret; Ex tantis igitur incommodis compulsi conventum pro festő beati Gregorij pape proxime futuro in oppido Berenhyda celebrandum indixere, in quo saluti et defensioni eorum con­sulere possent; Supplicantes, ut huiusmodi decreto sua Maiestas consen­tiret, ac subditis ex omnibus statibus, ut ad dictum conventum accederent, mandaret, Illucque Oratores proprios mitteret, medio quorum tempus et modum defensionis re certa ipsis denunciaret et significaret. Ad hoc igitur, ubi commemorant Maiestatem Regiani sponte in Regem eorum accepisse: Responclit Maiestas Regia, fecisse eos id ex oíficio eorum honesto et debito , Quod ejus Maiestatem, cui Jus divinum humanumque in Regno Hungarie competebat , Dominum et Regem eorum salutärunt , in quo sue Maiestati fecerunt debitam et singularem complacenciam. Preterea, quod in absentia Maiestatis sue bonorum, rerum­que suarum jacturam fecerint maximam, Maiestas sua gratiose et ex animo eis compatitur , quamvis ejus Maiestas quantum in ea fuit , nihil earum rerum neglexerit, que ad commodum eorum pertinere arbitrata est. Et nisi ipsi inter se simultates, odia et dissensiones mu­tuas exercuissent, partique adverse factionis complacere stu­duissent, et in unione permansissent , item debita obedientia erga Maiestatem Regiam fuissent , arbitratur Maiestas Regia, ') A b. Révay család stjavnicskai levéltárában létező példány­ban áll: „Per Egregios Prineiscum Both et Ambro.uum Dolgos."

Next

/
Oldalképek
Tartalom