Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

382 A KENESEI GYŰLÉS. 1532.' 439 ímprimis post exhibitas literas Nostras Creden tiales, ex­ponet eis gráciám et benevolentiam Nostram, et omne bonum. Deinde deciarabit eis, Nos intellecto eo, quod antenonii­nati Status et Ordines ad diem et locum prescriptum genera­liter conuenire, et in ea Congregatione de publico regni illius statu et tutela, communi consilio et studio deliberare et con­tractare vellent, nonnihil etiam ad offitij Nostri munia perti­nere cogitasse et cogitare, ut nos quoque, quibus et a deo op­timo maximo, sublimitatis et dignitatis omnis autore, dátum est, et a mundo, cujus habene Nobis licet ad tantum munus obeunclum minus idoneis, ab eodem deo per manus sunt tra­dite, ac reipublice Christiane conservatio concredita, inter­mittere non potuisse, quin eos ipsos de hac ipsa Regni defen­sione et assecuratione disserturos, publico Nos quoque Nomine et loco atque ex offitij Nostri debito interpellaremus; Nosque ob id prefatum Comitem, Consiliarium et Oratorem Nostrum, tamquam ad hanc provinciám obeundam aptum elegisse, et ad eos destinasse, cuius medio, licet eos alioqui et ob aliam cau­sam in hoc conventu convenisse non arbitremur, quam quod ea complectantur et assumant, que et sibi, suisque simul et toti reipublice Christiane saluti, honori et commodo sint fu­tura; ex süperabuudanti tamen, ei, pro Nostro in prefatum Regnum eiusque incolas alfectu, summoque rerum omnium ex re et quiete communi gerendarum desyderio, eosdem omnes requirere et hortarj, neque non offitij, quod et deo et homi­nibus, regique et domino suo naturali et legitimo debent, ad­monere voluerimus, id quod idem Orator Noster verbis quibus potest aptioribus et efficatioribus prestare studebit; quippe si omnino sic sibi et regno putent expedire, ut sic vel ob rerum angustiam vel temporum presentium Malignitatem, sibi rebus­que suis meliori quo possunt modo prospiciant, ut imminenti­bus sibi malis et periculis obviam eant, Quod hoc ita eoque modo conficere et, dirigere contendant, ut ultra peculiare com­modum, quo sibi prospectum esse sperabunt, toti etiam Chri­stianitati, inclite presertim Germanice Nationi ad reciprocam ejusdem Regni defensionem semper exposite et propense, pari­ter et ex merito ac necessitate consultum ac satisfactum esse videat.ur. Et ímprimis ac ante omnia, caveant a quibuscunque

Next

/
Oldalképek
Tartalom