Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

382 A KENESEI GYŰLÉS. 1532.' 406 etiam practicis et artibus aliorum, quicuuque fuerint, quas vel istic etiam haud facile cessaturas esse credimus, 11011 ob­stanfcibus ne quid vel metu vel quavis alia mentis et animi passione, que in tam eonstantes viros cadere nec debet, neque poterit, ad ea descendant et deflectant, que sub pretextu de­clinandi presentanei mali, Turcorum insolentie fenestram, ut aiunt, ampliorem patefacere, totumque reipublice et Germanice {így) statum eodem mali discrimine commiscere et subvertere voluisse videantur, et perinde arguere possint eosdem vetu­stum hoc et tam nobile Regnum , quod Christianitati semper hucusque antemurale quoddam et propugnaculum fortissimum est habitum, Turco relinquere, seque per hoc a sancta fide et religione nostra et hac Christi fidelium communione paulatim abstrahere voluisse. Hoc enim, si preter omnium opinionem et voluntatem nostram fiat, eosmet facile cogitai'e posse, quanto id sibi, suisque, totique eorum posteritati malo et exi­tio cedere possit, cum in temporanea, eademque minimé diu­turna, certaque spe degentes, ex Turci oppressione se ad dies aliquot quasi effugisse, aut declinasse putantes, omni nihilo­minus hora et momento timere opporteat, hostis perpetui se~ uitiam, multis jam pridem Regnis et populis, quamlibet opu­lentissimis et florentissimis, ad extremum non sine summo omnium malo et calamitate expertam; subinde vero non minor illis habenda sit anxietas et formido, de reliquis Christiane reipublice moderatoribus ac Regnis et provintijs earumque incolis eidem Regno plus una in parte coliimitan eis, que etsi velint, ferre tamen nequeant incendij tam propinqui vastitatem, sibi posthac eodem modo expectandam; sicque főre, ut utrin­que, dum rebus suis ad tempus consuluisse putaverint, utrin­que affíigantur, ac una cum eorum omnium consultore, cum malum, ut est in proverbio, plerunique consilium pessimum esse sólet, ad extreinam necessitatem et ruinam adacti, sero. tandem querantur meliorem consilij partém sibi e manibus fuisse elapsam. • Sed si majorum suorum vestigijs et preclaris gestis in­herentes, ea nunc quoque, ut haud dubie futurum esse confi­dimus, amplecti et agere statuerint, que sancte fidei et Reli­gioni nostre merito tribuenda sunt, queque communi Christia-

Next

/
Oldalképek
Tartalom