Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

382 A KENESEI GYŰLÉS. 1532.' 404 adesse, omnibusque tractatibus et rebus illic obeundis et pera­gendis interesse voluerimus. Quia tamcn (sicut vosmet judi­care poteritis) fieri posset, vt persona et presentia tua in eo­dem Conuentu, si priuatus et vt membrum regni intersis, eque vei etiam plus prodesse possit nobis et regno, quam si ut Commissarius noster eo mittaris, vos ideo omnes Consiliarios et Commissarios nostros de hoc premonere, idque vestro con­silio et arbitrio tribuere voluimus, vt si pro loci,.rerum et temporis qualitate videatur vobis magis expedire, vt idem Episcopus agriensis Conuentui interesse debeat, id ipsum fiat, ac vos tres nihilominus aut maior pars vestrum reliquam pro­uintiam vobis impositam sine ipso episcopo, teque etiam adal­berto de pernstein forsan abseilte, libere possitis et debeatis obire et absoluere. Adeo, quod vtrobique nihil negligatur aut omittatur, quod rerum nostrarum commoditati deseruire queat. Nostram in eo expressam executurj voluntatem. Datum Inspruc 11. Decembris 1531. Post scripta. Volumus omnino, vt vos Episcopus agriensis et alexius Turzo generali Conuentui Interesse debeatis, vos au­tem adalbertus de pernstein, Joannes a Kunouiz et Sigismundus ab herberstein commissam vobis In eodem Conuentu prouin­tiam obeatis et Iuxta Instructionen! vobis datam exequaminj. Nostram in eo expressam executurj voluntatem. Datum vt supra. (Eredeti fogalmazata a bécsi cs. és kir. titkos levéltárban.) XVII. 1531. Deczember 12. V. Károly császár utasítása a leenesei gyűlésre küldött követe részérc. C a r o lu s etc. Instructio de ijs, que Nobilis fidelis Nobis dilectus Volf­gangus Comes de Monte-forfci, Consiliarius et Orator Noster apud Uniuersos Status et Ordines Regni Hungarie in Con­uentu generali per eos in oppido Kenesse, ad diem Circumci­sionis domini proxime futurum, celebrando, nostro nomine agere et tractare debeat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom