Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

382 A KENESEI GYŰLÉS. 1532.' 394 ex waywodanis delegati non fuerint, nostri refutent collegium et profectionem, donec alios ex sententia sibi obtigisse vide­rint. Neque ab re futurum est, si inter liee etiam curent Nun­tios ex vtraque parte mitti ad Johannem, ad persuadendum eum ad concordiam nobiscum acceptandam. Prenominati quo­que Consiliarij nostri, pro solita industria, rerumque agenda­rum scientia, atque ea presertim noticia et experientia, quam ex continua negotiorum hungaricorum tractatione suxerunt, omnino curabunt, vt tam apud Consiliarios nostros predictos, quam alias personas prespecificatas, singula pro illarum dig­nitate et qualitate tractentur ac bono fine et successu termi­nentur, nostroque in ijs omnibus desyderio vei pro maiori parte respondeatur et tam apud nostros, quam alios attempe­rare singula et moderari studeant, quemadmodum illorum om­nium exigentia postulauerit, ceteraque in eisdem faciant ne­cessaria et oportuna. Sicut eosdem pro sua in nos fide et ofí'i­tio haud dubie facturos esse nobis persuademus. Nostram in eo seriosam executurj voluntatem. Datum Inspruc nona decembris. 1531. (Eredeti fogalmazata a bécsi cs. és k. titkos levéltárban.) XIII. 1531. Deczember. Jelentés a magyar tanácsosoknak a kenesei gyűlés tárgyában tartott tanácskozm anyáról. Sacratissime rex domine Clementissime, post lectam do­minis hungaris Instructionem petierunt illam sibi dimitti, vt super ea latius possent deliberare et consultare, presertim cum dominus Waradiensis non fuerit presens, sed ad noctem omnino sit rediturus , visumque est domino Sigismundo ab herberstein non nulla etiam in medium proferre. Quod quum in generali Instructione, que ad Conuentum dirigetur, facienda sit mentio Turci, hec ipsa mentio non sit nimium acerba, nec amarulenta, sed fiat expressio eorum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom