Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

429 A KENESEI GYŰLÉS. 1532. 315 que necessario fuerint exprimenda, et reliqua dimittantur; id quod etiam aliquibus hungaris piacúit, qui putant princi­pes esse principes, etiam si non sint Christianj, et per liec et similia verba magis provocarj Turcam, quam multa exinde comoda prouenire. Et quod in omnibus, vbi necesse fuerit, preponatur men­tio pacis, que si liaberj nequeat, tandem descendatur ad reme­dium armorum. x) Preterea, quod in illa quoque instructione verbis aliqui­bus hon estis hoc interseratur, Quod maiestas vestra mature deliberasset et consultasset, quod si Johannes fuisset idoneus, et talis, cui juste et bene potuisset regnum hungarie committi, et ab eo regi, seu gubernarj, quod maiestas vestra, non etiam attento jure suo, quod ad hoc regnum habet, ei hoc climisisset regendum. Sed cum hoc minimé repertum sit neque reperiatur in Johanne, maiestatem vestram tam juris sui respectu, quam ob bonum Christianitatis et regnj, et non ex libidine reg­nandj , vel alia causa, fuisse adactum ad capiendas regnj habenas. 2) Et hec quoad dominum herberstein. Domini hungarj pauca quedam adiunxerunt, sed eorum juditio satis magna et importantia, quod scilicet domino agriensi detur mandatum et maior autlioritas nomine maiestatjs vestre, condonandj infi­delibus vitám et bona, et componendi ac transigendj et con­cludendj cum eis; Et vt ipsi Commissarij et Consiliarij tam hungarj, quam Nuntij maiestatis vestre certo et definite pos­sint in Conuentu coram infidelibus illis ostendere, offerre et promittere quam et qualem defensienem effectualem et realem sint habiturj a Cesarea et vestra maiestatibus ; preterea quod lesis et damnificatis ora obstruantur, quia hij mirabiliter cla­mabunt, qui tamen facile poterunt sedarj, hoc modo videlicet, quod vnusquisque medio juramenti et veridice deponat, quot et quanta sibi damna per milites maiestatis vestre sint illata, ct cognitis illis, Cammissarij ac Consiliarij maiestatis vestre, vigore auctoritatis, quam ad hoc a maiestate vestra habere de­') Oldaljegyzet: „ factum." 2) Oldaljegyzet: „Omittendum,"

Next

/
Oldalképek
Tartalom