Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.
425 A KENESEI GYŰLÉS. 1532. 315 ad hoc animare et adducere conentur, etiam si via largitionis aut maioris oblationis agendum fuerit, ad quod eisdem potestatem dedimus; Demonstrando illis omnem potentiam nostram et voluntatem ac firmám intentionem regni illius seruandi et tuendi, ac in bona pace, libertate et tranquillitate regendj et administrandj, neque deesse nobis facultatem hoc faciendi, neque Cesaree Maiestatis, Imperij et aliorum principum Christianorum vires defuturas, sed nos vltra ea subsidia, que non parua nec aspernenda a regnis et patrijs nostris hereditarijs habebimus, ipsius etiam Maiestatis Cesaree et Imperij subsidia, quanto maximo fierj possit numero, contrahere et instruere, statimque ad regni confinia demittere velle, sicut re ipsa eos haud dubie intellecturos esse speramus; Quod non eque Johannem prestare posse vei ipsos (modo recte sentire velint,) fateri necesse est, etiam si cum Turco componat, aut intelligentiam strictiorem, vei inducias firmiores ineat, vei etiam ea confinia, que citra Sanum sunt, reliabuerit; Solus enim sine aliorum Regnorum et prouintiarum assistentia et adminiculis, que vei pauca vei nulla habere dignoscitur, ad regni illius custodiam sufficere non poterit, quecunque licet molietur aut querat, Hoc vero si semel vnitum et integrum ad nos deuenerit, saltem hec, que Johannes a Turco eonsequi et obtinere posset, si non plura et maiora, Nos etiam, Idque multo magis et compendiosius, assequi possemus, et in euentu negate per Turcum concordie seu amicitie, superesset modus resistendi Turco per nos et vires adiunctas, que in Johanne nudo, et amicis omnibus destituto, plane desyderabuntur, nobisque cum aliqua subsidiorum accessione, relique potentie et facultatj nostre coniuncte, commode et animose illi occurrere, regnumque tueri, ac multa et magna facere licebit. Preterea Cum Maiestas Cesarea clementer assenserit, se inter nos et Johannem super pace et concordia tractare velle, ideoque permiserit eiusdem Johannis oratores sub saluo conductu suo ad se mitti et proficisci, atque adhuc eius sit animi: rem ex equo bonoque inter Nos, pro regni et regnicolarum commodo et benefitio, componendi; Eis ideo non licere, Consiliarij nostri referent, vt ipsi soli vei etiam alij quicunque seorsim inter se machinentur aut transigant, quod