Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

382 A KENESEI GYŰLÉS. 1532.' 392 future maiestatis Cesaree tractationj possit aduersarj vei offi­cere, ne sic Maiestas sua tandem, si secns fieri contingat, se quasi delusam a Johanne et suis, manusque sihi constrictas esse videat ; Quare si omnino videatur Eis esse procedendum et tractandum in Conuentu , quod acl ea saltem animos suos applicare conentur, que et nobis et Christianitati, totique huic regno, eiusque incolis saluti, honori, et vtilitati esse possint, et ante omnia caueant, ne quid vlla in parte faciant vel ad­mittant, vnde constare possit ipsos tam nobile regnum, jam multis annis habitum Christianitatis antemurale et propug­naculum, Turco relinquere vel in predam obijcere, eosque per hoc a sancta fi.de religioneque nostra parulatim deflectere et secedere velle. Hoc enim si (quod deus auertat) fieret, nemo est inter nos, qui non cogitare possit, sibi suisque et posteri­tati sue incomodo perpetuo et exitiali damno futurum, idque nos et alios, qui eitlem regno eum reliquis prouintijs et pa­trijs nostris auitis non vno in loco sumus collimitanei, minime suiferre posse, sicque fore, vt vtrinque eis tam a Turco, quam hac parte sit expectanda communis omnium ruina, a qua se ipsos et alios optime seruare possunt incolumes, si premissa omnia recte , vt debent, pro sua, et communi omnium salute, perpenderint, seque ad meliora studia ad nos, velut regem et dominum eorum naturalem et vnicuni, conuerterint, nosque in tam firmo instituto et laudabili proposito nostro adjuuerint. Nam si eorum iuditio videatur rem omnem melius forte cum Turco quam alia via complanari et per pacein vel alio modo constitui posse , Eosdem latere nolumus, hoc etiam medio nos omnia ea tentasse et procurasse, que vllius opera et ingenio fieri potuissent, et ab eo tractatu vel ipsorum etiam Consilio et auxilio prosequendo nunc quoque vt antea non fore alienos, dummodo in eo sie etiam procedatur et agatur, quod et Christianitati religionique nostre simul et honorj et existi­mationi nostre non generetur offendiculum, id quod eosdem pro suo in eandem Christianitatem et religionem studio et debito , dubio proeul facturos esse confidimus. Vt autem ipsi Consiliarij ei Commissarij nostri singula securius et melius , pro honore nostro regnique commodo , tractare et conficere, et ad specialiora descendere possint, contenti sumus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom