Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

382 A KENESEI GYŰLÉS. 1532.' 390 nostre amorem, nitantur pari conatu et studio regnum et incolas vnire, nobisque vnitum relinquere, quo maiori postliac commoditate illud paeare et defendere, ac quod reliquum fuerit, agere queamus. Cumque ijdem Consiliarij nostri de valentinj Tereck et pauli Bakith seruitijs et petitionibus abunde sint informati, ipsique tamquam in rebus hungaricis assidue versantes, pro earundem qualitate exactius sciant, cum quibus aut quomodo vterque illorum contentarj possit; Cupimus igitur, vt ijdem Consiliarij cum Commissarijs ijs nostris de modo et via con­tentationis illorum loquantur, tractent, et si aliquid íieri pos­sit in satisfactionem illorum, quod hoc faciant et minimé neg­ligant, quo et ij animo quietiore possint nostra in Conuentu agere et curare. Hos autem vbi sic confortaueriut, mutuamque et bonam intelligentiam cum eis habuerint, de omnibus, que in Conventu dicturj , acturj et facturj sunt, ne illic aperte aduersa dissen­tire videantur, proxima erit cum Wayuodanis tractandi ratio, Cui vel omnes ipsi Consiliarij, vel pro maiori parte, vnacum Commissarijs nostris omnibus, aut si Nicolaus apaffi adesse nequeat, cum alijs duobus, interesse, et cum illis tam coniun­ctim quam diuisim tractare et pro se quisque cum potioribus nobilibus et alijs statibus, cum quibus se aliquid agi posse spe­ret, agere, eosque ad fidem nostram allicere, ac ad eam con­servandam inhortarj, remque in successum et progressum, quo íieri poterit meliorem, deducere laborent; Promittendo illis Omnibus gratiam et indulgentiam de peccatis, que in nos et regnum ac totam Christianitatem cum Johanne, eorum om­nium malorum autore et fomite, commisserunt, quodque tum, quum res istas, que in hoc conuentu tractari debebunt, ex vtilitate et commodo nostro direxerint et confecerint, ac Jo­hanne et quocumque alio excluso, nos verum eorum regem et dominum, ac fidei patrieque defensorem, vnanimj voce decla­rauérint et publicauerint, non solum omnium eorum in nos, vt dictum est, admissorúm obliuisci, verum etiam hoc erga ipsos et vnumquemque eorum pro suis cuiusque meritis libera­liter et gratiose recognoscere velimus, Quos ideo Consiliarij et Commissarij nostri prenominati omnj opera et diligentia

Next

/
Oldalképek
Tartalom