Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

421 A KENESEI GYŰLÉS. 1532. 315 hac ele re conelusimus, hominemque et Capitaneum specialem ordinauimus, qui eis auxilio esset in eiusmodi malefitijs casti­gandis, quique jussa eorum exequeretur; et si plura per nos fieri potuissent, nihil in nobis defuturum fuisse, eoque minus, si prouentus nostri ordinarij pluries non impediti et inter­rupti, diceque et taxe per singulos Comitatus imposite, nobis­que ad solutionem et intertentionem eorundem militum sol­uende, cum quibus hec„ et alia enormia necessario precauere potuissemus, non per alios exaete et recepte fuissent; Sed cum ipsi etiam haud dubie compertum habeant, illorum mores et animos, modestie quidem et frugalitatis impatientes, in ea non vsque adeo disciplina retineri posse, qua forsan alij mansue­tiores et demissioris animi contineri solent, vel hoc sic pre­tereundum, idque magis nature et incontinéntie militum im­putandum esse, reputabunt, quam voluntati nostre, que in ijs et alijs rectificandis et corrigendis nunquam recte tepida est, sed prona et cupida, quemquam a vi et iniuria preseruare et custodire. Ubi vero lesi et damnificati a querimonijs tempe­rare noluerint, prefati Consiliarij et Connnissarij nostri ijs, qui maiora damna, que verificarj possunt, passi fuerint, referre poterunt, illa nobis vehementer esse molesta, eaque nos gra­tiose quoque recognoscere velle. Idque erga alios etiam, qui non minora vel leuiora forsan acceperunt, facere poterunt, Eo tarnen diserimine, quod maior et minor erga omnes Juxta damni dati rationem et quantitatem fiat oblatio. Si iustitie neglectum et remissiorem illius administratio­nem inculcare velint, in hoc quoque Commissarij nostri hono­rem et nomen nostrum vendicare et asserere studeant, per id scilicet, quod quantum temporis et belli continui exigentia ferre potuit, hanc administrarij et per locumtenentem ac Con­siliarios nostros exercerj curauerimus, omniaque in ijs fece­rimus, atque etiam nunc faciamus, que possibilia visa sunt, nihil magis cupientes, quam vnicuique, quod suum est, tri­buere, omnesque ex equo illesos, et in bona pace et quiete conseruare. Et si, vt haud dubie futurum est, patrie libertatis et im­munitatis offensam eadem querimonia inuoluere perexerint, Cuius non ultima pars erit, de Castris et munitionibus extero­25*

Next

/
Oldalképek
Tartalom