Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.
382 A KENESEI GYŰLÉS. 1532.' 386 sensuros fuisse, Turci paulo longius in regno manentis seuitiam, quam deinceps etiam, cum omni qua poterimus facultate, totisque viribus nostris et Maiestatis Cesaree, sacrique Imperij Romani, quas in non contemnendo numero et apparatu in dieta Ratisponensi propediem per ipsammet Cesaream Maiestatem personaliter celebranda, nobis accessuras esse confidimus, et certo speramus , reprimere et retundere velimus, sicut etiam , ex dei optimi , maximi gratia, regnorumque et dominiorum, quibus ex diuina sua munificentia et benignitate dotati sumus, assistentia et contributione, nos an facere potueriraus aut possiraus, indubie viderant, et adliuc, eodem opitulante deo, dictoque subsidio accedente, nos facere posse videbunt. Ex quibus liquet, nos et seruandi et defensandi regni non paruam, sed primam et potiorem habuisse Semper et habere curam, qne nisi nobis inesset, tanta quanta reuera est atque Semper erit, facile quiuis cogitare posset, tanto nos laborum et sumptuum impendio non indigere, factisque nunc impensis, multisque alijs, que cum regnormu et patriarum auxilio et subministratione in non aliud quam euidens et indubitatum regni istins bonum et tutelam subiuimus, optime vacare et carere potuisse. Que si per absentiam nostram causata et secuta fuisse putauerint, de hac quoque Commissarij nostri referant, vt res habet, quod in conquirendis vndecunque pro regni tutela subsidijs, alijsque multis 11011 nisi ,ad solam et euidentem illius vtilitatem et defensionem agendis et exequendis absentes esse coacti simus, propiores haud dubie Jam pridem effecti, si eiusdem regni et cetera reipublice Christiane negotia nos a nostro ad illud reditu non retraxissent. Quod si militum iniurias et violentias, quibus regnicolas indiscriminatim affecisse dicuntur, pretegere, et liorum occasione nos etiam impetere non desinant, prefati Commisarij nostri ad has etiam, que cum veritate possunt et debent, adducent, in nobis nihil vnquam defuisse, neque per nos stetisse, quominus illorum petulantia et licentiosa cupiditas et malefitia coherceretur ; Nam quod nostri erat oifitij et debiti, Capitaneis illorum ediximus, vt seueriter in malefactores et iniurios illos auimaduerterent,ceterosque arapiendi consuetudine coliiberent, plura quoque cum ipsis etiam Consiliarijs nostris