Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

BG6 A BÉLA VÁRI GYŰLÉS. 1531. post tot clades conseruacionem, passimque congestum ódium, incentinamque crudelitatis occassionem, quibus hactenus miseri omnes, misere inquietati sunt, In Amicicias mutuas, concordiam Stabilem, Regnique et omnium libertatis conser­uacionem, Tutelam et defensionem commutari; hoc sane venerandum consilium, congregacio sancta, et ex vero Spiritu Tractatus agitans, Nullo vnquam tempore magis erat necessa­rium, quam hac potissimum tempestate, qua nisi prouidencius caueatur, subrepunt multa discrimina, Neque puto vllos íines videri posse, qui A eladibus et incursibus (Salua tamen optimi dei voluntate, ac preuisa vestrarum dominacionum defensione, pacataque concordia) Eximi possit. Quod si diuine miseracio­nis pietate concordiam Stabiliueritis,ac sincero corde et affectu habentes pre oculis non priuatum, sed publicum commodum, in pium et clementissimum dominum nostrum, dominum Joannem Regem Hungarie vno voto et Suffragio, per domi­nationes vestras, et alios Regnicolas tocius Regni electum et Coronatum, aífectus vestros, (Si qui videlicet hactenus vtcumque aliter ex dominacionibus vestris sensissent vel a sua Maiestate defecissent) sincere declinaueritis, Magna et ingens erit fiducia Recuperande Libertatis Regni, et pacis, quamque deus concesserit. Meminerint dorninationes vestre, Quibus dissidijs semper summa Rerum aucta sit, dum quis principum huius Regni e seculo Migrauerit, et dum Electio principis contrarijs Suífragijs facta sit, Tunc maior animorum disparitas, Sedicio diuersa, propicijs optatibus semper obstitit, verum enim vero, vbi fortuna fauere sólet, Illuc et fauor cunc­torum Inclinare consueuit; Rex Ferdinandus quibus promissis et adauctis policitacionibus friuolis cic cassis hoc Regnum nullo Jure sibi debitum, Quasi per potenciám adeptus sit, Inuasitque, Nemo omnium est, cui id manifestum non sit, Exitusque Rerum comprobauit, Arces finitimas, que nondum intercepte erant, presertim Jaycza Castrum Nobilissimum, et Arte, et Natura munitissimum, propugnaculumque Tocius Regni Sclauonie, et Croacie, Ingentibus sumptibus amplissi­mis commeatibus, Militum multorum viribus, et Armis, San­guinisque effusione defensas Turpiter amisit, Aliaque pro­pugnacula munitissima, et secura presidia, In desolacionem

Next

/
Oldalképek
Tartalom