Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

A BÉLAVÁRT GYŰLÉS. 1531. 367 Extremam deduxit, Eaque omnia, Que sua Maiestas Recupe­rare promissis contendebat munimentis Bellicis, et Nemo Belli destitutus, alieno Imperio subdidit; non contentus tanta clade et pernicie huius Regni, In suum proprium peculium, hereditatemque auitam, felicissimam Austriam, omni vbertate plenam, Cesarem Inuictissimum et potentissimum, Robore et apparatu maximo, suis Minis, quando promittebat hungaris Castrorum finitimorum recuperacionem, et alia quoque, que Impossibilia erant, ad Retundendas tanti Cesaris potenciám et apparatum, prouocauit et Irritauit, perdidit et Illám, quam defendere gloriose parabat. Pius Rex Joannes dominus noster graeiosissimus, Quanta solercia, Cura, et opera hoc Regnum defendere conatus sit, et conetur eciam ad presens, Credo dominacionibus vestris opti­me constare. Sua Maiestas, opera sua, prout Manifesto Judicio constat, Cesaris potenciám, Que alias hungarice Nacioni Infen­sissima Semper fuit, Imperiumque Regni huius auide peropta­uit, Leniuit, Regnum que hoc , et Budam Bis Jam captam, Regni solium, Specimen dignitatis Regie et Spectaculum sub­limitatis Reipublice Christiane, Saluum seruauit, ab ipsa quo­que Cesarea Maiestate Recuperauit, non sine magna istius Regni et Tocius Reipublice commoditate, et nostri omnium conseruacione, et Salute, prout omnibus constat. Quod si Reg­num hoc hungarie Cesar Turcarum pro se occupare conten­disset et voluisset, prout et potuisset, quamuis sint hungari Strennui et potentes viri atque omni laude digni, Non tarnen viribus Cesaris pares, vt ipsi resistere potuissent ; Jam vero in aperto constat, non alterius opera, et cura, Industriaquc Reg­num hoc conseruatum esse, quam Giementissimi Regis hunga­rie, domini nostri graciosissimi, Cui semper quasi a Natura Inditum erat, vt hoc Regnum dominaciones quoque vestras Incolumes seruaret. Que hungaria si coacta Jungeretur Turcis, Neque Germania, Neque Italia tuta foret, Neque satis Rhenus Gallos securos redderet; Concordia Itaque, quam dominaciones vestre parere, vt Intelligo, satagunt, Si ad effectum optatum, Id quod certa spe credo, diuina adiuuante clemencia, deduci poterit, Non solum Arces, Castella, Opida, et Bona cuneta vestrarum dominacionum tuebimini, Sed et vos ipsos et quo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom