Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530-ban.
\ 298 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530. 299 ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK. I. 1530. Január 19. Battyányi Ferencz bánnak a tótországi rendekhez intézett levele. Magnifici, Egregii, et nobiles Domini, fratres et Amici, Qui scilicet fidem Catliolicam obseruant duntaxat nobis lionorandi, Salutem et nostri comendationem. His proxime effluxis diebus Accepimus Literas Dominacionum vestrarum ex Crisiensi Diéta eorum nobis missas, et intelleximus, Quibus satis prolixe de nonnullis rebus vestre Dominaciones seribebant; licet vestris Dominacionibus prius respondere debebamus, Sed dum absentes fuerimus, respondere vestris Dominacionibus nequiuimus. Nunc cum vestras Dominaciones rursum Dietam in festő Conuersionis beati Pauli venturo celebraturos intelligimus, vestris Dominacionibus respondere voluimus. Quod et prius fecissemus, vt preseripsimus, nisi absentia nostra fuisset in causa. Non tamen ad omnia, sed ad ea solummodo, ad que de necessitate erat, respondemus. Inprimis vocabant Nos vestre Dominaciones acl Dietam Iwanichensem, Ad quam etiam si presentes fuissemus, Ad Mandatum illám proclamandam, Non vt amicus illius, eiusque adherens, sed ut bostis contra Paganos venissemus. Nam alias non Iwanicliensi in ortu (?) Diete istius Regni celebrabantur, Sed Crisij, in loco solito, presertim res tam maximé importandas tractari consueuerant et decidi. Dicit enim Saluator noster, omnis qui per liostimn non intrat, für est et Latro ; hostiurn enim Crisium est, fenestra Iwanich appellatur. Ubi vero scribunt vestre Dominaciones, Quod nisi Dietam ipsam intrassemus, nemo alter, Sed Nos periculi istius Regni ocasionem preberemus etc. Certe Domini et fratres charissimi, neque Precessores nostri, neque Nos occasionem periculi prebuimus, vlli postliac