Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530-ban.
298 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530. 300 etiam prebere voiumus; Cum semper, cum omni progenie et Affinitate nostra, in eo fuerimus et Laborauerimus, vt in ea fide catholica, in qua nostri quoque parentes et precessores, perseueremus, in bonoreque et Libertate ac Bonis a Deo nobis collatis permaneremus, et non Pagano, hosti Christiane religionis, sed vere catholice fldei Principi seruiamus. Alij autem sunt, qui huius miserrime Patrie inuident, et periculo Reipublice, omniuraque nostrum gauclent. Ille scilicet, qui et Regnum istud prodidit, et fidem Christianam, Animam quoque suam et Corpus suum ac Pátriám propriam ob inuidiam et cupidinem temporalis Dominij nunc quoque prodere non eessat, non curando, quod se ipsum damnauerit; Sed vellet, cuperetque, vt et alij, Dominaciones etiam vestre, in eadem damnatione essent. Audiuimus enim sepe in vulgari, periculosuin esse illum Gregem ouiuin, cui Lupus preest; Quemadmodum res quoque omnium nostrum et reipublice nunc agitur, vellentque nobis Turcas in Custodes preficere. Interrogent Dominaciones vestre D. Petrum Erdedi et alios eius Sequaces, quid cum illis hostes hac via egerint, et quomodo Bona sua defenderint, presertim illius, qui omnium horum Caput est; vellentque et hec Bona Sclauonica, que pauca remanserunt, sicut et alia, nisi vestre Dominaciones malo obsteterint in tempore, deperdere et in nihilum redigere. Dominaciones vestre, Consilio nostro, Animam preponant Corpori, que preciosior est Corpore. Nam ijs, qui contra fidem agunt, neque Deus, neque Christian i Principes facta eorum parcent. Non miramur'tamen super factis i Horum, cum et Christum summi Sacerdotes prodiderint, crucifigique fecerint. Nos quoque simul et Dominaciones vestras prodere vellent et dimergere, prout iam et def'acto prodiderunt. Nam si Bona et Corpora nostra quererent, non curaremus ; Sed cum in eo agant et 'laborent, ut animas nostras perdant, Miramur super Dominacionibus vestris, et plusquam niirari possumus, Quod Episcopo Zagrabiensi vestre Dominaciones adheserint, cum nec proles et Liberos, neque •aliquam hereditatem in isto Regno liabeat, neque timeat, quid amittat, quidve perdat, cum sit vnica persona. Nonne ipsum Episcopum Capsam pridem amissam iterum reassumere facilius est,