Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XI. A POZSONYI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1580. Május 8.

284 A I'OZSONY! RÉSZLEGES GYŰLÉS. que in faeultate et viribus suis consistunt, imo quandoque ea etiam facere non grauetur, que quasi extra vires et ultra possibilitateni főre et esse videntur; quod presertim colligi potest in Gentibus iam sepius et proxime ad idem Regnum in non contemnendo numero, cum supremo eiusdem et aliarum Gentium Maiestatis sue, prius in eodem Regno Agentium Capi­taneo demissis. Demonstrabunt item complura alia Sumptuum et Expensarum onera, que omnia Maiestas sua non in alium respectum, quam in Regni, eiusque Incolarum Benefitium , et conseruationem Jurium illius hactenus subijt, atque etiam nunc ferre non desinit, quibus omnibus facile cogitatu est, quod carere posset Maiestas sua, si non in Regni predicti Sub­ditos eam haberet curam, que per Regem optimum de sibi sub­iectis haberi debet. Et nisi magna animi solicitudine Maiestas sua duceretur pro communi Regni istius et perinde totius Chri­stianitatis iactura et oppressione auertenda (id quocl quilibet bonus et Christianus Princeps facere tenetur, et cuius offitio Maiestas sua, ad ultimum usque spiritum defungi studebit) Maiestas sua predieta omnia, que ex suis facultatibus et for­tunis, a Deo sibi collatis, prestare non moratur, ea quoque laboris parte 11011 minima vacaret, quam in obtentis hucusque tani prioribus subsidijs, quorum causa potissimum Regnum egressa est, quam presentibus contra Turcos auxilijs a Maie­state Cesarea, ac vniuersis sacri Imperij Principibus, Statibus et Ordinibus, obtinendis prestitit, et in presentiarum prestat. Sed cum nemo unquam viderit Maiestatem suam tarn in Regno, quam extra illud, ac in suis patrijs, et Imperio constitutam, aliud egisse et agere, quam quod ad ferendum ipsi Hungarie subsidium , quodque ad consolationem et tuitionem eiusdem Incolarum accederet; Presens quoque subsidium a Maiestate Cesarea, Statibusque predictis obtentum validum, firmum ac numerosum esse et f'ore nemo dubitare potest. Cui et alia, que Maiestati Regie sunt reliqua, oninia accedent. Et insuper alia Maiestas sua Regia a ceteris Reipublice Chrystiane Regibus et Moderatoribus extrahere et ijs adiungere, et in prefati Regni liberationem acTducere, omniaque possibilia, et ardua facere laborat, et tentare non dubitat. Non ideo videt, qua ratione Maiestas sua tanta et tarn graui sit accus atione digna,

Next

/
Oldalképek
Tartalom