Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XI. A POZSONYI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1580. Május 8.

1530. MÁJUSBAN. 285 ac si Regnum, et Iiicolas illius nedűm non ab hoste, iuxta promissionem illius faetam, eripere, verum hoc totum perdere et penitus éxhaustum turpissimo Christiani nominis liosti in predam relinquere velit; Quin etiam Jura, et libertates, quas se seruaturam sollicita est, neque tueri, neque seruare, sed etiam per se et suos impulsare, et prorsus extinguere conetur. Quod quanto studio, aut ratione Maiestati sue attribui possit, ex premissis omnibus clare patet, Que iuste probant et declarant contrarium. Nihil aliud equidem a Maiestate sua hucusque actum, et tentatum, quam quod in euidentem Regni et Subdi­torum suorum prenominatorum utilitatem cedere existima­uerit. Quod autem Jura et libertates enormiter lesas , et hoc modo per Agentes Maiestatis sue fere in totum sublatas esse queruntur,; Maiestas sua recordatur omnium eorum, que sub felici sua Coronatione, ac ante, et post eam, Regnicolis circa ea obtulit et promisit, et quantum eandem et suos concernit, sperat, et confidit, imo etiam firmiter credit et asseuerat, se contra ea, uel earum aliqua nihil, quod illis contrarium, aut preiudiciale sit, egisse; prout etiam non intendit deinceps . aliquid aduersus easdem Libertates , et in preiudicium earum facere, uel attentare. Sed si que enormia damna et incom­moda, ex temeritate et violentia Militum, aut alio'rum Maie­statis sue seruitorum, in Regno hucusque facta, et eommissa fuere, ea omnia Maiestas sua cum summa displicentia sua, et contra voluntatem et commissionem Maiestatis sue facta fuisse iam sepius attestata est, ac de nouo earundem Gentium Capitaneis seriöse iniunxit, vt in tales Transgressores seueriter animaduertatur, et neminem in eo respiciant. Sed hoc etiam (si vndecunque verum audire voluerit) diffiteri nemo bene poterit, quod si penes aliquos Regni illius Incolas, ea qua Maiestati sue tenebantur, Jurisiurandi et lionestatis religio íúisset, hec et alia complura mala, que et ab externo , et ab interno hoste, atque alijs etiam utcunque Regno illata fuere, facile prohibere potuisse, in eoque Maiestatem suam minus laborare; Ynde et in ijs etiam Maiestas sua et sui non 'adeo soli grauari poterunt, si recto Oculo singula inspiciantur. Quare non aliud eosdem Dominos Prelatos, Barones,

Next

/
Oldalképek
Tartalom