Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XI. A POZSONYI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1580. Május 8.

274 A I'OZSONY! RÉSZLEGES GYŰLÉS. cusso et abiecto multis in locis dominici corporis sacramento ; denique, quod cum venia Maiestatis vestre dictum sit, inter Stabulum et dei domum nulla hijs hominibus fűit differencia, nisi quod in stabulis minus fortasse sceleris, quam in templis est perpetratum. Offenderemus aures Maiestatis vestre, si horrend a istorum flagicia in Matronas et virgines, ac genus seuicie in Monachos et Sacerdotes velimus recensere. Serenissime Rex. Quid, quoque tempore solutum sit exer­citui Maiestatis vestre, 110s plane ignoramus. Illud nescire 11011 possumus, Quod post hominum memóriám Regnum liungarie, Ea presertim pars, que in potestate est Maiestatis vestre, nunquam tot et tam acerbis exactionibus vexata est, quantis a coronacione Maiestatis vestre, Tum per camerarios, dum erat Camera, Tum per capitaneos Maiestatis vestre ad liune vsque diem vexatur. Habebat Maiestas vestra Omnes Regiii Incolas obse­quentissimos , pauci vero illi , qui nondum in graciam Maie­statis vestre redierant , nihi[ affectabant diligencius , quam vt inter fideles numerarentur ; verum vbi tantam istorum licen­ciám et impunitatem , crudelitatem in dies crescere animad­uertunt, nullám vero interim a Maiestate vestra sperant defensionem : Mirandutn 11011 est, Quod illi , qui ante rebelies erant, alieniores sunt facti, et plerique üdelium , spe libertatis ac defensionis amissa, defecerint. Et quum Serenissime Rex , in mencionem libertatis Inci­dimus, omnes Regni ordines queruntur, 11011 modo saluam ipsis 11011 fuisse tempore Maiestatis vestre libertatem, sed prorsus sublatam. N011 prelatis, non ßaronibus, non Nobilibus, aut ciuibus vlla ex parte seruata libertás est ; adeo , ut vix Regni quoque liberi formám sui) Maiestate vestra habere potuerit hungaria. Nulluni consiliarium hungarum , nulluni fere officialem , nulluni prefectum , nisi solo fortasse titulo, liabet Maiestas vestra. Externi , et rerum nostrarum prorsus ignari summám habent rerum omnium , hij bellum suo nutu administrant, quam consulte et vtiliter, Maiestas vestra videt; hij conuentus indicant, Iiij nomine atque auctoritate Maiesta­tis vestre , que volunt , imperant ; hij dicas alias atque alias imponunt et exigunt. Unicam Arcem Posoniensem hungarus

Next

/
Oldalképek
Tartalom