Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XI. A POZSONYI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1580. Május 8.

1530. MÁJl'SBAN. 275 habebat prefectus, ita tarnen, vt germano paruerit capitaneo ; Sed ne sic quidem, cum paueis famulis in arce est relictus, nec ob aliam causam, quam quod esset hungarus, priuatus est custodia arcis corone hungarie. Hec si ad libertatem publicam pertinent, quam omnino Regni Subditi imprimis expetunt, et quam nobis et huic Regno hungarico se seruaturam pro­misit, Maiestas vestra consideret. Extiterunt, vt fit in alijs quoque Regnis, predecessorum Maiestatis vestre temporibus, Rebelles et infideles potentissi­mi, cum quibus Reges Justum quandoque bellum gerere sunt coacti. Et, vt Sigismundum Imperatorem et superiores Reges ommittamus, Mathias Rex septem fere annos in domandis huiusmodi rebellibus in Hungaria, Transsiluania, Sclauonia consumpsit, Wladislaus Rex, Maiestatis vestre Socer, non pa­rum inicio Regni sui laborauit, et aduersus dncem Laurénci­um, et quosdam alios bellum gesáit. Nunquam tarnen auditum est, Reges ob aliquorum re­bellionem, aut perfidiam, vniuersum Regnum multare voluisse, aut eciam ipsorum infidelium Subditos Militi diripiendos con­cessisse; propterea, quod in vastitate Regni maiorem iacturam nemo quam Rex faciat. Adempta sunt alijs temporibus infidelium hona, Ipsi proseripti, animaduersum est in capita eorum ; non violata libertás publica, non exustum, aut prede expositum Regnum. Si qui ex hungaris a Maiestate vestra, vei ob causas pre­dictas, vei propria eorum improbitate defecerunt, nos enim personas quasdam hoc tempore non excusamus, neque illorum culpam prestare volumus; Inueniet tarnen rursum in hunga­ris, tam dominis, quam Nobilibus, quam ciuibus erga se fidem et constanciam, qua maiorem ne ipsa quidem Maiestas vestra desiderare poterit. Si tacita cogitacione hungariam, Transsiluaniam et Scla­uoniam secum percurrere dignabitur, Multos certe inueniet, qui pro dignitate Maiestatis vestre assiduis decertant prelijs, Seque et vitám eorum maximo cuique diserimini non dubitant obijeere. Alij amissis, aut relictis arcibus et amplissimis patri­monijs, Egentes cum vxoribus et liberis hinc inde vagantur, aut latitant, alijs magna bonorum pars, alijs omnia bona 18*

Next

/
Oldalképek
Tartalom