Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XI. A POZSONYI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1580. Május 8.
1530. MÁJl'SBAN. 273 quod certo scimus, non posse Maiestatem vestram eius rei esse immemorem. Peracta felici coronacione Maiestatis vestre, omnes Subditi summis votibus expectabant, vt sublatis dissidijs intestinis (quod difficile non erat, Si aliquocies exercitus Maiestatis vestre parta victoria vti, et fugientem hostem persequi voluisset); dum in hac expectacione penderent omnes, vt Maiestas vestra ad maiora, id est ad confinium recuperaeionem, animum et vires suas intenderet, vbi paucos Menses Strigonij commorata est, discessit, eo quidem consilio, vt impetratis auxilijs partim ab Romano Imperio , partim a suis subditis, tantas compararet vires, quante vel ad resistendum Turcis, si priores Regnum inuaderent, vel ad arces recuperandas, suffecture viderentur. Quid Maiestas vestra hoc quadriennio vel ab Imperij statibus, vel a Regno Boemie et alijs suis prouincijs impetrare potuerit, nobis incognitum est; huiusce tarnen laboris sui fructum adhuc nulluni sensit hu ngaria. Quin eciam illud audemus affirmare, Quod per hanc absenciam Maiestatis vestre tanta clades, non a Turcis modo , qui latissime multos comitatus, Igne, cedibus et préda hominum et pecorum exhauserunt; Sed eciam ab exercitu Maiestatis vestre et mutuis factionum incursacionibus accepta est, vt nulluni prorsus angulum esse credamus in hungaria, Transsiluania, Sclauonia tam secretum, qui damni et grauissime calamitatis expers haberi possit. Acceptas autem calamitates nos explicare verbis non possumus, propterea, quod infinite sunt, et recenseri multis diebus nonnisi ab hijs possent, qui vniuersam iicionem hungaricani diligenter huius tantum rei causa perlustrassent. • Quacunque exercitas Maiestatis vestre iter fecit, aut statiua habuit, hostium et quidem crudelissimorum furorem vbique exercuit; nulluni penitus discrimen inter fideles et rebelies habitum; oppida et ville plereque combuste, multi Inmerentes, tam spirituales, quam Seculares interfecti; Spoliatus vsque ad cutem miser populus, non annona, 11011 doniestica suppellex, 11011 pecus , non vestis cuiquam relicta. Et in euertendis oppidis et villis illud tanquam ex prescripto ab eis obseruatum est, vt ante omnia Ecclesias inuaderent, Et quicquid in illis Sacri aut profani repositum fűit, diriperent, exMagyar Országgyűlési Emlékek. I. 18