Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
IX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1528. és 1529-ben.
HORVÁT- ÉS TÓTORS/5ÁGI GYŰLÉSEK. 1528 ÉS 1529. 244 suos ac item ad exteros proficisci, eorumque subsidia petere et requirere oportnerit, ea vero, que tarn a suis, quam alijs conquisiuit, ex ordine necessario pro rerum et occurreutiarum qualitate facto, in predestinatos vsus exposita et collata fuerint. Idcirco maiestas sua ex ijs etiam colligi posse existimat, nedűm liec, que Bani, Regnicole et nobiles antedicti Imaginantur, sed complura alia, ex quibus non minor vtilitas et fructus sperarj et prouenire potuisset, citra mentem et voluntatem maiestatis sue, Imo cum animi sui dolore et displicentia omissa fuisse. Sed Cupiebat eciam, sicut adhuc maiestas sua desyderat, non solum Hungarie, aliorumque regnorum et dominiorum suorum periclitationibus, sed etiam regni sui Sclauonie subditis eorumque necessitatibus equaliter subuenire, Nihilque nunc laboris aut periculi foret, si voluntati, desyderioque maiestatis sue facultas et potentia respondissent, cum maiestas sua nunc etiam aliud non cogitet aut tractet, quod rursum se ad necessariam Turci resistentiam paret, atque regni sui prefati conseruationj et pacationj, quam ipsorum regnicolarum et nobilium ope auxilioque accessorio faciliorem fore sperat. Eosdem Igitur Bános, regnicolas et Nobiles clementi animo hortatur et requirit, vt habito respectu recti bonique propositi maiestatis sue, pro sua ipsorum salute et quiete tutanda et conseruanda, In debita fide, affectione et obsequio persistentes, quibus maiestati sue sunt astricti, et per que se jn bonam maiestatis sue gratiam Insinuarunt, eandem maiestatem suam tamquam boni et fideles sui seruitores et subditi In omnibus ijs adiuuare studeant, que in commodum et benefitium tam ipsorum et totius regni Sui Sclauonie, quam aliorum subditorum suorum vergere possint, quod Indubie maiestas sua pro posse suo ac per semetipsam nullis laboribus, curis aut molestijs parcendo, prouide, sicut hactenus, faciet et fierj curabit; quod ijdem Bani, regnicole et nobiles certo sibi promittere . possunt, ex eoque videbunt maiestati sue regnum prefaturn eiusque Incolas cordi et eure 11011 parue fuisse, seque de fidelibus suis debitum respectum habuisse, nulloque vnquam presidio destituere voluisse. Quod quia maiorj commodo et fructu fieri poterit, si rebelles et Iníideles tam jn regno Sclauonie, quam alibi existentes, ad obedientiam reducantur: Idcirco