Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

IX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1528. és 1529-ben.

HORVÁT- ÉS TÓTORS/5ÁGI GYŰLÉSEK. 1528 ÉS 1529. 245 maiestas sua eorundem quoque Banorum, Regnicolarum et Nobilium bonam opinionem et deliberationem habere cupit, quomodo et quáliter ijdem Tnfideles ad debitam fidelitatem conduci, et quomodo contra eosdem (si uecesse foret) resisten­tia fieri, et confinia regni Sclauonie, et partium illarum bene et connnode tutarj et conseruarj possint. Ceterum quoad bona, que sibi ijdem Banj, Regnicole et Nobiles proxime ablata et occupata esse dicunt, et quorum loco alia a maiestate sua sibi darj petierunt , Maiestas Regia eosdem Banos, regnicolas et Nobiles gratiose requirit, vt maie­statem suam Inprimis Juuent ad castigandum et reducendum prefatos Infideles ad obedientiam, eoque facto ex bonis que per illorum Iufidelitatem, vacant atque ad manus maistatis sue reducta fuerunt , vniuscuiusque damna et seruitia, eorumque qualitates clementer respiciet et conpensabit ; Nam et ipsimet ad presens videre et quasi palpare possunt maiestati sue prop­ter Incredibiles sumptus, quos hactenus fecit et adhuc de nouo cum alijs gentibus facere cogitur, possibile non esse, vt alia via nunc ipsi contententur ; Sed confidit sua maiestas , quod ijs alijsque attentis et Iuste consyderatis, se Interea, donec promissa fiant, omnino, vt hactenus fecerunt, fideles et promp­tos ad seruitia maiestatis sue sint exhibiturj , paruamque hanc moram, que eisdem minime damnosa esse debebit, equo animo laturj, quod ipsa maiestas sua posthac eo vberiorj gratia et fauore erga ipsos et eorum quemlibet est recognitura. Super damnis autem et Iniurijs eisdem Banis, Regnicolis et nobilibus In suo ad regiam maiestatem prelibatam descensu Immerito Illatis, maiestas sua eis gratiose et pie condolet, tamquam bonis suis subditis, Idque eo magis moleste fert, quod a suis subditis ipsi fideles sui Iniuste danmificatj fuerint, atque Ideo maiestas sua statuit Commissarios aliquos deputare, eisque committere, vt se ad loca vbi damna euenerunt conferant, illis, adhibitisque etiam personis duabus , que de damnis datis latius docere possint, quam in Informatione per Banos, Reg­nicolas et Nobiles porrecta continetur, ad dominorum Bano­rum, regnicolarum et nobilium Instantiam damna et Iniurias illas reuideant cognoscantque ; vbi ad maiestatem suam delata fuerint, ipsasque illorum causas et circumstantias Intellexerit,

Next

/
Oldalképek
Tartalom