Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

IX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1528. és 1529-ben.

HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI (ÍVŰLÉSEIC. 1528 ÉS 1529. 243 H. 1529. November 16. Ferdinánd király válaszirata a tótországi rendek felterjesztésére. Sacra Regia Maiestas Hungarie et Bohemie Rex gratiose Intellexit ea, que Banj, regnicole et Nobiles Regni sui Sclauo­nie hic congregati maiestati sue proposuerunt. Quantum igitur ad primum articulum, quo significant se circa expeditio­nem proxime contra Turcos susceptam bene et recte semper maiestati sue consuluisse, sed maiestatem suam bene monitis, sanoque ipsorum consilio, aliquorum Instinctu, qui proposita sua Impedire conati fuerint, non credidisse, neque locum de­disse; Quod cum maiestati sue non sit cognitum, Icleo requirit eosdem Bános, Regnicolas et Nobiles, vt de ijs per quos eius­modj persuasiones hucusque impeditas esse opinantur, claram et apertam relationem faciant, et eos, qui In causa fuere, no­minatim exprimant et demonstrent. Et quia prefati Bani, Regnicole et Nobiles asseuerant cum quattuor millibus florenis multa bona fieri potuisse, si Illa Juxta bonam eorum opinionem atque in eos vsus, quos ipsi designarunt, erogata fuissent, ad hec maiestas sua Regia cle­menter respondet, Se non solum hec quattuor millia, sed longe maiorem summám libenti animo exponere voluisse, si prout exposuit, quid boni frugique cum ijs circa ea fierj potuisse sciuisset; Nihil enim adhuc omisit, nullis quoque sumptibus et expensis quantumuis magnis ac pene Intolerabilibus pepercit, quo huius etiam Regni sui Sclauonie, eiusque űdelium Inco­larum Incolumitati et defensionj, eque ac alijs suis subditis et fidelibus, quanto maximo studio et compendio, atque pro rerum exigentia et dispositione fierj potuit, consuleret et prospiceret; verum quia propter Ingruentem rerum omnium necessitatem • pecunie omnes, quotquot pre manibus erant, ad supportandum Ineuitabiles sumptus et alias vrgentes ac pergrandes Incum­bentias conuertende fuerint, ac propter illarum, aliarumque virium defectum, quibus Turcorum Tyranno commode et lie­cessario resistendum erat, maiestatem regiam ad prouintiales 16*

Next

/
Oldalképek
Tartalom