Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

VIII. FERDINÁND KIRÁLY BUDAI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1528. Január és Október.

206 FERDINÁND KIRÁLY BI-DAI ORSZÁGGYŰLÉSE. subueniendutn huic regno veniuut et adducuntur, per omnes regnicolas honeste tractentur. De tonnentis bellicis, de quibus prelati et Barones men­tionem faciunt, non ignorat Majestas sua, hoc regnum illius­que Incolas hijs noli abundare, Imo non pariim deficere; tarnen veluti sua majestas eis in hac et alijs rebus hucusque non de­fuit, ita et quantum in viribus erit, in posterum non deerit, modo et illi, vt gratiose confidit, et fideliter, et, vt debent, assistant. Preterea Regia Majestas exploratores habuit et habet, et adhuc ordiiiabit meliorj modo, quo possibile erit, juxta peti­tionem prelatorum et Baronum; tarnen ij, qui sunt In confi­nibus, semper suam Regiam Majestatem et illius Capitaneos, offitiales et Consiliarios de occurrentiis sollicitare et certio­rem facéré debent. Quod preterea prelati et Barones externa auxilia Cesaree majestatis, principum Imperii ac totius Germanie, nec non Bohemorum, Morauorum, Slesitarum ac ceterorum, necessaria esse putant, res est, que duduni et semper sue majestati et Vtilis et necessaria visa fűit. Idcirco apud Cesaream majesta­tem, principes et status Imperij sepe numero et non parum so­licitauit, ac de suis Cameris et prouincijs per multos annos contra Turcos sane multa erogauit, neque cessabit hoc jn posterum diligentissime, et sicut bonum et Christianum Regem et principem decet, prestare. Tarnen cum verissimum et rec­tissimum sit, Turcum se cum maximo et potentissimo exer­citu parare, velleque hoc regnum denuo jnuadere et ditioni sue subijcere, neque gentes huius regni ad resistendum suffi­ciant; Eapropter majestas regia se offert laborare et Instare velle, et quantum sibi vnquam possibile fuerit, ex propriis suis prouintijs et aliunde externa subsidia querere et jmpetrare, que tamen tanto effectu, fructuque neutiquam obtinerj pote­runt, nisi omni postposita mora, sese ad suas prouintias regna et jmperium, dispositis prius eorundem consilio regni illius rebus, et sicut etiam eisdem prelatis, Baronibus et Nobilibus consultum esse visum est, conferat, Illisque pro necessitate Turcorum conatum abunde declaret, ab eisque subsidia obti­neat. Id autem sine scitu prelatorum, Baronum et Nobilium

Next

/
Oldalképek
Tartalom