Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
VIII. FERDINÁND KIRÁLY BUDAI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1528. Január és Október.
1528. JAIÍÜIB. 207 facere non voluit, neque vult. Nihüominüs Interim sue majestati piacúit, vt contra Johannem Seepusiensem melioribus Institutis et conatibus agatur; Ita ut ille, qui hucusque suam majestatem, ne minus contra Infideles proficeret, Impediuit, extingui possit et aboleatur. Cum vero necesse fore sua majestas cogitet, ut interim de rebus necessariis presentibus et futuris recta prouisio fiat, sue majestati denuo necessarium esse videtur, vt aliqui regnicole, per ipsos ex singulis ordinibus huius regni eligendi et deputandi, acl prouintias, regnaque pref'ata et Romanum Imperium cum majestate sua veniant, qui simul necessitatem regni et regnicolarum propter Incursiones et deuastationes Infidelium proponere et declarare possint. Quibus etiam gratiose significandum duxit, dietam Imperialem ad diem dominicum Inuocauit proxime futurum celebrandam, a Cesarea, suaque majestate, tamquam jmperij Romanj Locumtenente, propter hanc causam potissime Ratispone indictam esse, ad quam Electores et Principes sese venturos promiserunt, modo sua majestas regia personaliter etiam adesse et comparere velit. Interim sua majestas, cum consilio eorundem prelatorum, Baronum et Nobilium, ordinem et Commissarios post se relinquet, qui occurrentibus necessitatibus consulant, et que ad expeditionem, tarn contra Turcos, quam contra Johannem prefatum necessaria sunt, promoueant et perficiant; Ita, ut semel quieti et tranquillitati huius regni consulatur. Et cum Ratispona in ripa Danubij sita sit, vbi res ipsa postulauerit, sua majestas Intra octo vei decem dies In regnum hoc aqua vei nauigio redire poterit. Idcirco exitus eiusdem ex hoc regno nulli grauis, aut molestus esse debet, quando procul dubio jn reditu suo consolatio subsidiaque maiora sperarj debeant. Et quia res maturanda est, cum hostis maximé Turcarum non dormiat, Instetque tempus, maiestas sua vellet, vt prelati, Barones, Nobiles et ceterj citissime per aliquos ad hoc cleputatos conuenirent et de subsidio certo, tarn equitum et peditum, quam pecuniarum contra eosdem Turcos prestando, deliberarent, suamque maiestatem certam rederent, de numero gentium, pecuniarum, aliorumque omnium, et simul ordinem darent, vt seruarentur promissa. Sua quoque maiestas, quid sibi videatur de