Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
VIII. FERDINÁND KIRÁLY BUDAI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1528. Január és Október.
1528. JANL'ÁR. 199 minorum bonis, ex quibus tempore Regni predecessorum sue maiestatis, banderia erigebant, per vnionem collationis jam abolita sunt illa banderia. Aduertendum igitur est illis bonis, vt banderia alias super illis conseruarj solita reintegrentur et erigantur. OíFitia autem duo jdeo sua maiestas ne vni persone conferat, vt quoniam potissimum nunc varijs negotia regni calamitatibus turbentur, timendum est, ne in vigilatione et custodia plurimorum offitiorum simul prouiderj possit. Item.Ubi autem Regia maiestas, Dominus noster gratiosissimus hortatur nos consulere, quo modo sit animaduertendum circa illos, qui ob fauorem Johannis Zepusiensis, nec presentem contributionem administrarj promiserint, nec sue maiestati fidelitatis constantiam exhibuerint, jmo consilijs vei forte explorationibus ipsorum occasionem factionis dicti Johannis prestiterint, visum est electis nobilibus, vt quemadmodum albe, super alijs quoque rebus publicum bonum tangentibus dirigendum diffinitum erat, vt jn vno quoque Comitatu ordinäre et eligere duodecim jurati Nobiles deberent, qui diligenter juxta sue puritatis conscienciam, super hoc quoque jnuestigare et scrutare jn illo Comitatu eorum debeant. Et si amodo deinceps, quicunque Nobiles, vei Ignobiles, aut alterius cuiuscunque Status et conditionis homines fauorem Johannis Zepusiensis prosequi reperti, hos comparituros coram Regia maiöstate auctoritate sue maiestatis eompellant, exinde sese purgaturos; quod si neglexerint, vei se purgare nequiuerint, nota jnfidelitatis condemnentur eo facto. Item. Quoniam ad instantia pericula euitanda non parua summa pecunie et sumptus necessario erit aquirenda, et nisi pauperes colonj huius regni ab indebitis exactionibus et vexationibus subleuentur, statim deficere adeo coguntur, vt parum vei potius nulluni subsidium tempore necessario poterunt prestare : visum est, vt prescripti jurati Nobiles jn quibuslibet Comitatibus diligenter prouideant, telonea sicca, similiter et jn aquis exigi solita, et si qua eorum jniusta et jndebita fuerint, abolere, distrahereque debeant, nec vlterius sub obtentu gratie Regie durare possint, prout etiam in decretis articuli specialis super hoc editi continetur. Item. Quamvis plures jam per Regiam Majestatem etDo-