Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
VIII. FERDINÁND KIRÁLY BUDAI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1528. Január és Október.
200 FERDINÁND KIRÁLY BI-DAI ORSZÁGGYŰLÉSE. minős prelatos, Baronesque ac Regnicolas de Jobagionum potentiali abductione articulus (így) jn decretis sit conclusus et statutus ; Sed quia potissimum istis proximis temporibus, tantis disturbiorum procellis hoc regnum sit agitatum: visum est, vt propter breuiorem juris processum, jn quibuscunque Comitatibus aliquorum Jobagiones potenter ad bona aliorum sunt abducti vei abducerentur, Ex tunc prius mediante judicis nobilium per actorem restitui petatur; Quod si is, qui abduxit, vei abducere fecerit, facere neglexerit, testimonio prius judicis nobilium super repetitionem exliibito, Conies parochialis illius Comitatus, cum onere Centum florenorum, abcluctum Jobagionem restitui facere possit et valeat, vt breuiorj hoc Juris processu quisque damnificatus, scilicet per Comitem modo premisso studeat a molestatione aliorum supersedere. Item. Illis, quibus jani Regia maiestas fauorj Johannis . Scepusiensis adherentibus sepius saluum conductum prestiteterit, sed illi posthabitis eoruni fiele et fielelitate, multo maiora contra suam maiestatem agere, et sue maiestatis regnicolis nocumenta jnferre attentarunt: Supplicamus sue maiestati, vt decetero nullám gratiam facere, nullumue saluum conductum prebere dignetur. Item. Supplicamus jn hoc quoque regie maiestati, vt illis suis regnicolis, qui ad partes jnferiores per Rascianos plurima damna et depredationes passi sunt, gratiose prouidere et per dominum Comitem Themesyensem rectificarj facere dignetur, ne Rascianj Impunitionem et satisfactionem euasi, maiora illis decetero Inferre presummant. Item. Quantum ad expeditionem contra Thurcos fienelam, licet, antiqua eornm libertate obseruata, de triginta sex jobagionalibus sessionibus tani doniini prelati, demptis decimarum prouentibus, de quibus aliter gentes tenere ratione illarum debent, quam etiam Barones et, Abbates, prepositi Capitulares et etiam Nobiles possessionati vnum equitem armatum tenere et mittere cogebantur, tarnen ad tantas hostium vires propulsandas visum est, vt ad hanc expeditionem faciendam omnes Do~ mini prelati, Barones, Abbates, prepositi Capituli, Sanctimoniales possessiones habentes, et Nobiles, de viginti sessionibus vnum equitem mittere debeant et sint astricti.