Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
VII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1527-ben.
170 IIORVÁT- fis TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. cipale Nobis presidium fecit, et ad auxilium et defensionem nostram in Carintia exereitum conseruauit, penes premisso auxilio totnm Regnum Croacie, quod Croacia dicitur, ac totum maritimum usque arram (?) Carintiam deuastatum et deperditum est; Nec conseruari potuit, quia Martholoczii penes mare jani non habent quid accipere, usque metas Carintie, hic ubi nos residenciam habemus, coadiunximus se penes fluvium Zava. Credat Maiestas Vestra, quod tantum in hoc stat, et si vnum Castrum in fíuvio Yn dicto, turce receperint, ultra remanere non possemus, in talí enim gubernacione et ordine sunt. Isti idem Castri paruum ultra quin tres dies remotius se tenere potest(így); Quia in ipsis homines non sunt, Neque nulla, que essent necessaria ad defendenda Castra. Jam nullibi inter nos sunt Ciuitates, neque Castra, ex quibus nos defendere possemus. In confinibus eciam Carintie (uti Maiestas Vestra melius seit), nulluni scimus, qui se longe tenere posset, cum Necesitas ad eum veniret. Hec autem onmia Nos primum, quam Maiestati Vestre se dedimus, arbitrauimus, et in animo nostro voluimus, quod potenti Regi cum advertencia et maximis expensis difficulter est sibi Regnum Croacie tenere. Nichilominus Serenissime Princeps, quum Nos audiuimus illos articulos in litteris Maiestatis Vestre, in quibus stat, vt Maiestas Vestra nos in ullo auxilio dimittere non vultis, cum omni sua potencia, ita, quod nos penes fidem Christianam Maiestas Vestra conseruaret et teneret. Et mox, quum lios articulos intelleximus, ilKco liberó ar~ bitrio erga Maiestatem Vestram stetimus, ad subdicionem eiusdem Maiestatis Vestre, quia semper tenuimus penes se hanc laudem, vt nulla lingua in Christianitate tanto longo tempore non stetit, nec sanguinem suum fudit; quia vltra sunt, quam octuaginta anni, quod se defendimus et pugnauimus penes fidem Christianam, in hac laude nostri pristini mortui sunt, Nos hoc Idem desideramus. Nouerit Maiestas Vestra, quod inveniri non potest, et nullus Dominus potencia mediante Croaciam occupasset, Nisipost discessum Regis nostri ultimi Zvonymer dicti, felicis recordacionis, liberó ar bitrio se eoadiunximus circa Sacram Coronam Regni Hungarie, et post hoc, nunc erga Maiestatem Vestram. t