Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

VII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1527-ben.

TIORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 169 ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK. I. 1527. Apríl 27. A horvátországi rendek követei által I. Ferdinánd királyhoz intézendő előterjesztésnek, a rendeli által megállapított szövege. Hec est legaeio, sive oracio, quam Nuncii Nostri Regie Maiestati cleclarare et enodare debeant. Imprimis humillimam serviciorum nostrorum commendacionem, tamquam domino nostro naturali et graciosissimo. Postea Sacra regia Maiestas domine graciosissime, Nouerit Maiestas vestra, quod eadem Maiestas Vestra nos quesivit sibi subditos, promittens nos con­gregare erga alia sua Regna hereditaria, ac in libertatibus et consuetudinibus nostris conseruare, ac penes fidem Cristianam tenere, Ea promissione, ut Maiestas vestra mille Equites, du­centos pedites (qui dicuntur Martholosii) hic apud nos in Croa­cia teneret et conseruaret, quibus semper promta solucio esse deberet; circa hoc, Castra finitima pixidiariis ac victualibus ordinaret et' gubernaret, Nonnulla vero Castra, que neces­saria essent, ad manus suas reciperet; Circa hoc, ut Maies­tas vestra in Confinibus Carintie exercitum teneret, ad Juva­men et auxilium nostrum. Has omnes promissiones, Serenis­sime Rex, nos non inspeximus. Quia condam Rex Hungarie felicissime memorie, singulis annis ad Regnum Croacie expen­sas fecit, Tantum ad Banum, item ad pixidiarios Sexaginta millia florenorum, et adliuc circa hoc dominis et nobilibus auxi­lio fűit. Regnum eciam Sclavonie cum tota sua potestate sem­per nobis iuvamine et auxilio fűit, et omnino ad defensionem nostram coadiunctum. Circa hoc summus Pontifex ac Yenecii victualibus, provisionibus semper bonum iuvamen et auxilium fecerunt, insuper Maiestas quoque Vestra a certís annis prin-

Next

/
Oldalképek
Tartalom