Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

V. JÁNOS KIRÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1527. Marcziusban.

120 JÁNOS K.IIÍÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. (XVI.) Item, Illucl Decretum, quocl per huiusmodi Electos reformabitur, ad proximam Generalem Dietam Maiestas sua Regnicolis producere f'aciat, quo viso et intellecto, Regnum vniuersum de illo Decreto concludat. (XVII.) Item, Quod Maiestas sua illis, quos ad lianc reui­sionem elegerit, curet de expensis, ne hij per eorum expensas defectum senciant. (XVIII.) Item, Vt Maiestas sua Regia vniuersos articulos pro festő Beati Martini Episcopi et Confessoris, tempore felicis Coronacionis Maiestatis sue, ad supplicacionem Regmcolarum factos, in omnibus eorundem articulorum clausulis confirmet. Et quod juxta vim et formám .Decreti illa Judicia reuideri fa­ciat, que post obitum Serenissimi Principis condam Domini Ludouici Regis perpetrata atque commissa, duranteque Expe­ditione Bellica contra hostes, per quospiam modo quocunque facta, vel eciam in posterum fienda sunt. Ad cuius quidem Cause reuisionem juxta loci distaneiam quilibet euocari possit. (XIX.) Item, A modo'deinceps, Quicunque, preter castro­rum finitimorum officiales, aliquem pribeconem rebus et per­sona molestabit, Qui ex Thurcia huc ad Regnum Hungarie se conferret, extunc capite plectatur. Et ne Maiestas sua Regia illis graciam faciat, vt eo plures pribecones exire possint, Soli enim Castrorum finitimorum Officiales prouisionem habent, et habere debent de pribeeonibus, sint ne transfuge, aut explora­tores, et si forte se qui hoc causaret, quia nesciente seruus pri­beconem molestasset, ex tunc cogatur seruum Juri stare, Si vero non poterit, solus penam serui luat. Sub hoc tarnen arti­culo non subiacent Officiales Castrorum finitimorum. (XX.) Item, Quod qui ante hanc ordinacionem molestaue­rint Pribecones, de illis fiat Judicium, secundum quod expostu­lat ordo Juris. (XXI.) Item, Exquo propter hec mala in hoc Regno in­surrexerunt, quia puniciones delictorum et reatuum nunquam fuerunt punita, propterea publico omnium voto Statutum est, Quod quicunque preterito disturbiorum tempore ex Castris

Next

/
Oldalképek
Tartalom