Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

V. JÁNOS KIRÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1527. Marcziusban.

J 527. MÁRCZIUSBAN. 121 dominorum suorum, sue fidei creditorum, exierunt, in perpe­tuum Notam Infidelitatis incun-ant, Et quod istorum vniuersa bona et quelibet jura possessionaria, Bunemerentibus confe­rantur, Talesque homines scelerati reatus eorura penam in sem­piternum luant, et defleant, ceterisque in perpetuum eant no­tabile in exemplum ; Si aliquo casu penam mortis euitare pos­sint, Nunquam tarnen ad aliquod honoris culmen, neque ad aliqua officia ascendere et assumere possint, Et neque eciam gracia Regis possit illis suffragare. (XXII.) Item, Exquo Dominus Ferdinandus Rex Bohemie etc. plurimas litteras multis módis, nunc impressas, nunc autem manuscriptas diuersis hominibus mittit, per quos publicam nostram quietem perturbare nititur, de qua re non est dubium, quia ex inductu illorum facciosorum infidelium, qui Posonij morantur. perpetratur; propterea communi omnium edicto sta­tutum est, Quod a modo deinceps, Quicunque huiusmodi litte­ras acciperet aut periegeret, vei eas alteri daret, aut legacione aduersa ipsius Domini Ferdinandi vteretur, extunc mox et de­facto in Crimen lese Maiestatis, per hocque perpetuam Notam Infidelitatis incurrat eo facto. (XXIII.) Item, Quia Expedicio Bellica, que instat, copiam expostulat gencium, plurima eciam loca et f'ere vbi Cesar Thur­corum hoc Regnum, estate preterita combussit, maximé fame et victuídium inopia laborant, propterea Maiestas sua per to­tum hoc Regnum unam mensuram rerum omnium vendibilium preparari faciat, et per singulos Regni Comitatus dirigere fa­ciat Comitibus et Vice Comitibus, sub amissione honoris et vniuersorum Bonorum eorundem, committat, vt juxta eandem mensuram, res quilibet suas vendat, et quod vnicuique rei pre­cium mox et defacto defalcetur, atque determinetur. (XXIV.) Item, Si quis res suas cum illa mensura, qua sta­tutum erit, 11011 mensurabit, et si precio grandiori vendere vo­luerit, prout deliberatuin f'uit, extunc amittat vniuersas tales res suas vendibiles. (XXV.) Item, Quod militancium quilibet juxta Regestum super rebus impositum vtatur, si quis vero contrarium f'ecerit, agnita veritate mox penam capitis subeat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom