Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
leto Antichristi longe lateque propagari cupiunt, mirifice recreati sunt. Optaruntque enim aliquando illucescere diem, quando ista in optatum finem deducerentur. Fuerunt itaque mihi autores, imo impulsores, ut illustri M-tiae V-ae scriberem et variis negotiis distracto, ne qua fieret, ut hoc propositum obliterarent, in memóriám revocarem. Quapropter, cum eo res laboré et industria illustris M-tiae V-ae deducta est, quod et potentissimi monarchae conditiones pacis acceptarunt, et diadema regni recuperatum est, iamque postremus fabuláé actus restat, ubi valete et plaudite dicendum. Non abs re fecerit illustris M-tia V., si reliquis in proxima diaeta 2 tractatibus, etiam hunc inseruerit et ingenii dexteritate ac facundia, qua cum aliis raram habet, omnes alios eo deducat, ut quod in animum induxit, unanimi consensu sequantur. Intenti sunt omnium oculi in illustrem M-tiam V-am et hoc flagitat tota Christianitas nominatim autem reverendi viri, ovicularum Christi pastores, quia hi prae reliquis, quantum boni inde in Hungáriám sit emersurum, expendunt, orant, ut loco praenominato Academia et gymnasia passim erigantur. Nec difficile fuerit, illustri M-tiae V-ae quod proposuit in animo ad effectum perducere. Pollet singulari gratia apud serenissimum principem Matthiam, archiducem Austriae, paulopost in regem Hungáriáé creandum, nec minus authoritate conspicua est apud omnes status regni, unde facile poterit obtinere, quod voluerit, tantummodo sanctissimo huic operi manum admoliri velit. Nec dubium est, reliquos etiam status omnes, quibus glória et honos Christi cordi est, quique utilitatem, quae inde in Hungáriám exundatura est maxima, consideraverint, omnem conatum eo directuros. Quin etiam Christus ipse, cuius hic glória agitur, conatum istum prosperum reddet, ut quod inchoatum est, prospere et feliciter cadat. Audendum igitur nec vel difficultate laboris vel malevolorum calumniis in medio cursu desistendum, nam quo difficilius perfectum fuerit, hoc maiorem laudem et sempiternam apud posteros memóriám merebitur. Oro autem aeternum Deum, patrem domini nostri Jesu Christi, una cum sancto spiritu patri et filio coessentiali, ut illustrem M-tiam V-am, similesque ecclesiae suae nutricios, quibus glória Christi cordi est, conservet diutissime incolumes, hocque propositum vestrum regat et dirigat, ut feliciter inchoatum, prosperiori eventu finiat. 3 Datae Trenchiny 3. Calend. Septemb. Anno restauratae salutis humanae 1608. Illustrem M-tiam V-am reverenter colens: Paulus Raimanus verbi Dei, eiusque sacramentorum ibidem minister immeritus m. p. 2 1608-as koronázó országgyűlés. 3 E szép terv további sorsáról nem tudunk, ill. kivitelére nincs adatunk. Csak terv maradt, a szomorú idők megakadályozták megvalósítását, Egy újabb terv merül föl 1616-ban. (L. a 186. számot.)