Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
offerant, defunctus etiam gloriosus imperátor et rex Rudolphus, tempore transactionis cum istis ipsis oppidanis, de medio redimendi sui ex potestate domini quondam Illeshazi factae, 4 et reservaverat pro se, successoribusque legitimis Hungáriáé regibus ius istud patronatus et eo facto sacerdotibus catholicis ecclesias ipsas parochiales assignari fecerat, qui nonnisi furentibus regni procellis tandem de cathedris eiecti fuere; qua igitur facie dicunt, neque per divos imperatores et reges Hungáriáé sese in iure isto patronatus turbatos esse? Illud sane manifestum évadit vel ex monumentis confessione ipsorum vetustioribus, comites quondam de S. Georgio et Bozin, si secundum reges Hungáriáé ius hoc patronatus aliquando possederint, illos Romano ecclesiae catholicae fuisse cultores. Si quid autem tempore aliorum usufructuariorum aliquid hac in parte ante fuissent, (!) satis liquidet, id eorundem ipsis similium conniventia factum fuisse. At nunc postquam ad manus proprietarii domini et legitimi regis haec dispositio devoluta sit, si quid maiestati suae libet, illis displicet, ab eadem rationes quoque facti sunt postulandas. Sic enim existimare fas est, quod maiestas sua haud difficilem sese praebituram, vel ad respondendum vel ad defendendum consilii sui rationes. Ceterum illud maximé mirum et nóvum videtur, quod illi, qui voluntati regiae obsecundant, ius sacrae coronae, a qua cunctorum dominorum regnicolarum bona originaliter descendunt et ad eandem, vicissim reflectuntur, a querelis regnicolarum publicis, a gravioribus statutis contra eosdem sanciendis, a diaeta, quae per regiam maiestatem indicitur, publicatur, sibi metuente debeant. Hoc equidem genus processus, sicut recens et inusitatum est, ita nobis fidelibus servitoribus sacrae coronae, maiestatisque regiae, nobilibus regni et membris non potest non durum videri. Neque enim ii sumus, qui libertates iuraque patriae ignoremus, qui ea labefacturae prosternere intendamus, cives sumus, filii patriae sumus, leges et iura custodire, non exterminare, satagimus, sed scopus est, ut quod civibus, quod oppidanis, quod subditis ius est, ius sit maiestati regiae, ius sacrae coronae, nisi forte subditi leges dominis (!). Neque propria autoritate haec audere praesumimus, mandata regia iam exhibita sunt, autoritás Camerae quae sit? Constat, non propriam, sed regiae maiestatis esse, idque in eandem redire, quicquid Camerae imputatur. Sed neque persuasione aliquorum, publicam pacem non amantium, id fieri, ex praemissis notum est, nisi forte maiestas sua, cuius nutu, uti dictum, haec gerantur, turbationis publicae quietis argui possit. Et quomodo turbatio publicae pacis dicitur, cum maiestas sua id repetit, quod suum est? Inversus plane ordo naturae, subdito 4 V. ö. Károlyi Árpád Illésházy István hűtlenségi pere. 16—17. 11.