Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

liceat adaugere, quod alienum, dominó non liceat vendicare aut de­fendere, quod suum. Sed haec sint curae suae maiestati. Nos, ut concludamus, siquidem responsum sibi dari Ill-ma D. V. voluit, nunquam eius animi consiliive fuimus, ut maioribus tur­bis occasionem daremus, nunquam ansam praebere studuimus domi­norum reggnicolarum iustis qaerelis, praestitimus hactenus ea, quae a fidelibus servitoribus, a civibus patriae vel rex vel patria, vel do­mini regnicolae exigere posse videbantur, pacem publicam et colere et stabilire, quantum in nobis fuit, semper adnitebamur, laedere ne­minem, aut in sua aequitate deprimere, quod conscii essemus, didi­cimus, quin potius patriae cunctisque prodesse, toto pectore conten­debamus. Quod ne deinceps cum maiori forte ignominia vel persona­rum nostrarum, vel posterorum indirecte contingat, Ill-mam D-nem V-am, ne quid se inscia factum putet, certiorem facere noluimus, nos haec maiestati suae ita, ut sunt, ad notitiam perduxisse literis etiam D-nis V-ae Ill-mae eidem transmissis, officiisque nostris de­plano valedixisse, prout annexa hisce paria luculentius demonstrant, 5 non enim honestae existimationis homines decere arbitramur, cum ignominia servire et quoniam antehac etiam id ipsum nobis con­tigit, scriptumque per nos Ill-mae D-ni V-ae neque correctum, fa­cile colligimus, nisi officiis nos abdicemus, quiete aut honorifice nos consistere haud posse. Ante vero, quam id fiat, ex benigno suae maiestatis mandato per dominum personalem praesentiae 6 super tam infami delatione istorum oppidanorum contraque suam maiestatem in surrectione, suique erectione tanquam contra colonos suae maiestatis et peculiari iure subiectos, revisionem iudicialiter fieri curaturos ac ferendam quaque superinde sententiam debitae executioni mandaturos, quo exemplo sint sui similibus, suaeque posteritati poenas erectionis ad­versus dominum et superiores suos non formidati. Sciendum enim etiam hoc Ill-mae D-ni V-ae, exponentes ipsos neque oppidanos, merito dici posse, qui nulla privilegia superinde habeant neque liberorum regiorum oppidorum cives, qui in usu privilegiorum sibi concessorum pacifice nunquam perstiterint, non habere illos privi­legia oppidana, certum est, quia si quae habuere olim, per recentia invalidarunt, in usu vero et dominio pacifice recenter concessorum nunquam fuerunt neque sunt. Quia quod conditionibus non satis fecerint, illis per fiscum tempore statutionis solenniter reclamatum est et per antea quoque per suam maiestatem peculiari mandato ipsis perscriptum, ut nisi sese benigne ipsius voluntati ratione iuris patro­5 Sem az itt említett másolatnak a Thurzó levéltárban, sem az expedíció­nak a kamara levéltárában nem sikerült nyomára jönnöm, a kamarához érke­zett királyi rezoluciók között sem találtam e lemondásnak semmi nyomát. Az tény, hogy Pethe az elnöki méltóságot haláláig viselte. V. ö. a 205. 1. 3. jegyzetét. 8 Lippay János 1604—1616.

Next

/
Thumbnails
Contents