Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
hactenus iudicabamus, sed supplicationem oppidanorum, si oppidani merito dicendi, falsamque delationem vicisse opinionem, expectationemque nostram iam experimur. Ac quoniam informationem de hocce negotio responsumque nostrum Ill-ma D. V. exposcit, priusquam suam maiestatem superinde requirat, tametsi fuisset nobis in optatis, ut Ill-ma D. V. idipsum directe ad suam maiestatem detulisset, nosque his comminationibus missos fecisset, ut tamen ipsi ratio facti nostri constet et quod impossibile existimat, factum esse sciat, pateantque iniquae accusatorum istorum querelae, membratim ad singula literarum suarum puncta, Ill-mam D-nem V-am informandam duximus. Atque, ut a capite ordiamur, expressam hanc et omnimodam suae maiestatis voluntatem esse, ut ius patronatus ecclesiarum utriusque istius oppidi pro regia absolutaque in omnes regni sui Hungáriáé ecclesias potestatis, iurisdictionisque plenitudine pro se reservetur, catholicique sacerdotes in parochias introducantur, ex adiectis paribus, cum primarie resolutionis eiusdem, tum diversorum postmodum subsecutorum mandatorum, tam ad nos, quam ad illustrissimum quondam dominum cardinalem 3 atque ad ipsos oppidanos datorum luculentius videre est, et fraudes exponentium elicere, qui, quantumvis sciant, maiestatem suam id semel iterumque, non hoc saltem currente, sed et elapso anno firmissime demandasse, per commissarios hanc rem ursisse, a nobis tum sese precise turbari, molestarique, astute praetexant, nos violationis statutorum publicorum insimulare non verentur. Fecit porro id maiestas sua, non ut in exercitio (quod unicum generalibus illis constitutionibus, neque quibusvis subditis, nisi Ill-ma D. V. forte in suis bonis id passura esset, sed privilegiatis oppidis, quorum numero duo ista oppida ob rationes infrascriptas nondum accenseri possunt, conceditur) quodque solum Ill-ma D. V. quoque liberum ipsis permitti debere scribit, suae religionis cives isti impediantur, nam id nemo ipsis hactenus interdixit, sed ut iure moreque antecessorum suorum divorum Ungariae regum potestati suae, authoritatique regiae consultum iret: quod suae maiestatis propositum similiter probandum videbatur, eius causa non utique a nobis, qui iussa capessere obstringimur, sed ab imperatore a dominó exquirenda fuerat. Quae eiusdem benigna et omnimoda voluntas privilegiis quoque ipsis inserta primo fuerat, sed ad enixam oppidanorum instantiam, tanquam nihil praeiudicans authoritati regiae, imo ideo omissa fuit, ut tantominus sibi concessum esse, oppidani adverterent, quo enim modo sibi tale quid vendicare possunt, quod a summa potestate acceptum diplomate regio ostendere nequeunt. Neque vero id nunc felicissime imperans augusta maiestas primum authoritati suae regiae reservavit, ceu effrontes isti oppidani 3 Forgách Ferenc, meghalt 1615. okt. 16.-án.