Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

vius aliquid in nos statuendi ansa daretur et occasio; eosdem ex­ponentes in eo, in quo hactenus a memoria hominum extiterunt, evangelicae religionis exercitio et statu, in futurum etiam libere per­sistere, neque illos novorum aliquorum ecclesiae ministrorum contra expressissima regni istius statuta, nolentibus ipsis, introductione perturbare vellemus, super quoque suam quoque maiestatem mox requisitura fuisset, nisi prius de toto hoc negotio informationem a nobis habere noluisset, cum impossibile ducat, voluntate suae maie­statis talia per nos fieri, sed vel propria autoritate aut vero ali­quorum, pacem publicam non amantium, persuasione id attentari. Sperando, quod nos statutis publicis et conclusionibus praefati regni accomodabimus, neque maioribus turbis, de nobis conquerendi, vel aliquid contra nos statuendi ansa dabimus et occasionem, superinde­que responsum nostrum expectando. Quas Ill-mae D-nis V-ae literas non potuimus non dolenter accipere, quod ad sinistram et iniuriosam hominum inquietorum, suaeque maiestatis et sacrae coronae peculiari et proprio iurisdictioni subditorum expositionem, nulla habita ratione, vel maiestatis suae sacrae caesareae atque regiae, cuius vigore haec geruntur, cuiusque benignae voluntati nos in iustis ac licitis prompte ac fideliter ob­sequi tenemur, uel personarum nostrarum, honorisque et existima­tionis nostrae, quae cum vita pari passu ambulant, violationis publicarum constitutionum, turbationis publicae quietis, praeter omne demeritum nostrum areui praeter opinionem animadvertimus, gravius quid in publica regni diaeta, contra nos, tanquam contra eos, qui sese publicis constitutionibus opponunt, statui debere, nobis denuntiari intelligimus. Id quod cum ab Ill-ma D-ne V-a etiam alias factum, non obscure meminerimus, nisi honoris, existimationisque nostrae obliti videri velimus, duras istas comminationes ferre am­plius nequaquam possumus. Notum enim est Ill-mae D-ni V-ae, honestum quemvis honoris praemii defensionisque gratia servire con­suevisse, haud secus nobis quoque hactenus non proscriptio aut riotae infidelitatis condamnatio, non vitae turpe discrimen aut saeva con­iugum posterorumque nostrorum, quibus post facta nostra ob nava­tum domino et regi naturali fideliter operám misere conflictentur, pericula, sed honoris, dignitatisque amplificatio, condigna denique remuneratio, finis sincerorum indefessorumque senvitiorum nostrorum fuit propositus; mutatam nunc rerum vicem ac recte factorum, honestorumque studiorum nostrorum, meritorum denique in regem patriamque dulcissimam, praemium in poenam, in contumeliam ver­sum, an aequa conditio sit, Ill-mae D-nis V-ae prudenti iudicio pon­derandum, submittimus. Nos ab Ill-ma D-ne V-a potius tanquam cives patriae, tanquam membra regni non infima et rusticis istis op­pidanis potiora, pro communis libertatis ratione, defensam nos in executione benignae suae maiestatis voluntatis, tanquam ab eius vi­cario et locumtenente, protectionem ac promotionem expectandam

Next

/
Thumbnails
Contents