Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

functis nunquam est flagitatum, ut videlicet contra confessionis suae formulám atque conscientiam ipsam reversales tales, quales a me exiguntur, dedissent. Et quia iam antea de eodem negotio satis prolixe per literas apud S-tem V-am egi, effecique, quod S. V. in id clementer consensisse videbatur, ut nimirum a talibus reversalibus literarum S-tis V-ae testimonio Über esse possem, nec enim esset mihi integrum, salva conscientia contra religionem ab incunabulis ipsis imbutam literas reversales dare. Supplico itaque S-ti V-ae quam humillime, si me eodem officio fungi vult, dignetur apud S-am M-tem clementer efficere, ut ex tot conditionibus et petitionibus a me propositis, nec tamen obtentis, hoc solummodo beneficii mihi largiri dignetur, ne ad tales reversales contra religionem, confessionemque meam dandas cogerer. Quod si necdum impetrare potuero, S-ti V-ae optime constat, quo tempore et quibus cum conditionibus officium hoc mihi sit delatum. Malo igitur, finito hoc uno anno, 2 quod in primam diem proxime venturi mensis Octobris incidet, ut S. M. ac S. V., domini nostri clemen­tissimi, ex me ín alium quempiam magis idoneum et qui pro voto S-ae M-tis mandatis per omnia subscribere et respondere, literasque tales reversales dare possit, officium hoc honeste transferant, quam ut contra confessionem semel amplexam similes reversales literas, ut a me expetuntur, dem. Interim tamen, quia summám et urgentem patriae necessitatem videó, tum quia milites ex contributione regni per me sunt conducti, ne me ante terminum anni officio valedixisse videar, in officium venire ac quo potero, optimo instructus apparatu in castra descen­dere atque ea, qua teneor, S-ae M-ti C-ae et S-ti V-ae fidelitetate quasi per traducem hausi et imbibi, in Augustana, ut vocant, confessione comprehensam, ut immutem et aliam aliquam amplectar, ad illud cogi minimé volo. Alios similiter m.'hi subiectos, ut ad amplectendum hoc vei illud cogam, prorsus inconveniens esse duco, cum sciam religionem ipsam docendo magis quam iubendo, monendo non minando propagari. Quocirca optarem plurimum, ut sicut tempore magnifici quondam domini Pallffy tria templa Vywary palám essent: primum pro concionatore domini archiepiscopi, alterum vero, quod an­tea calvinistarum fűit, ita ut Germanorum reformatorum pro Augustanae confessionis ac tertium pro Germanico concionatore et beeret unicuique, quem vellet, audire concionatorem, me neque cogente, neque suadente neque turbante quemcunque, id quod neque ipsi dominó archiepiscopo spero esse contrarium. Cum etiam hoc tempore Germanicus Augustanae confessionis minister in eodem loco maneat et locus ille Vjuariensis sumptibus suae mattis extructus ac non archi­episcopi, merítő in hoc suae mattis religionis dispositione, quae hac in parte testem esse debet, tendere tenebitur. Alias talem locum ampleeti, in quod id contra meam confessionem prohiberetur, qua conscientia possem, Sertatis Vrae submitto benigno iudicio." Fogalmazvány. Fasc. 34. No. 45. V. ö. HKR. 1601. Mai. No. 170. Exped. 3. drb. 11. pont. Thurzónak a haditanácshoz küldött le­vele eredetiben. A dőlt betűvel szedett rész Thurzó s. k. betoldása. A hadi­tanács instrukciótervezete a Fasc. 34. No. 46. jelzet alatt fekszik. 2 Thurzót a király ideiglenesen egy évre bízta meg a főkapitánysággal. (V. ö. Fasc. 20. No. 4.)'

Next

/
Thumbnails
Contents