Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

Oklevelek a reformáció első századából

hostes persecuti sunt, qui et itineris magnitudine una cum equis defessi et prede amplitudine impediti erant, dis­tributoque exercitu, pars nostrorum compendiaria via per montes facto itinere, Turcos antecesserunt ut viam fugi­enti eis intercluderent, et altera pars a tergo instaret. Confluxerat eciam voluntariorum non exigua multitudo, incredibili pugnandi cupiditate incensa, ut aut liberaret suos cognatos, aut honeste moreretur. Hanc occasionem Franciscus Bebecus, contemptor diuumque hominumque inita cum Turcis coniuratione intercepit. Is enim simulato nescio quo periculo ceteros inhibuit, ne institutum suum prosequerentur. Coniuracio postea per captivos quosdam patefacta est. Quae nisi accidisset, non solum préda recuperata, verumeciam a Turcis occupata omnibus pene presidiis orbata fuissent. Vix hoc malum perpetratum fűit, cum Cassovienses, qui monachi, cuius opera hoc regnum Turcis proditum est, fidem sequuntur, in hec nostra loca predatum excur­runt, cumque Dominum Vernerum, prefectum regium, tibi non ignotum, in aperto loco non invenirent, uxorem eius cum liberis forte in agrum profectam intercipiunt. Inter hec atque eiusmodi mala multa nos ab omnibus humanis presidiis destituti tantum férendő luctamur, et liberacionem, que in Daniele nobis promissa est, assidu­is votis et lachrymis exposcimus, qüando et Germania, ut seribis, que ceteras chistianas naciones tueri debebat, in suam ipsius perniciem ruit. Audax profecto facinus, quod in Hieronymo Bomgartnero est commissum, quem cum aliis ex rebus, tum ex commentario tuo de anima, quem ei dedicasti, iampridem novi, qua virtute atque doctrina sit preditus. Quod mihi et fratri mutuam nostram consvetudinem gratularis, id eo mihi est iueundius, quod eum quasi a morte exeitatum recepi. Rediit enim morbo ita graviter correptus, ut nullám omnem spem de salute eius habu­erim. Cunque nulla medicine nobis copia sit, divinitus tarnen est res'itutus. Spero igitur virique nostrum coniunccionem istam vo­luptati esse futuram, eo cum fructu, quem psalmus pro­mittit, cuius paraphrasi, greca et latina me donasti, quam cum legerem, tua quoque et Camerarii amicicia, plus quam fraterna mihi in mentem venit, perquam Deus excellenti benedictione rem literariam hoc tempore promo­vet. Equidem illum virum si non propter preclaram eius erudicionem et animum in conservacionem doctrine vere

Next

/
Thumbnails
Contents