Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza
atque dimidii palmi longitudinis : alia fuit versatilis colubrina, cum tertio mortario non absimili. Faragó inter alia rettulit suos tam divite praeda fuisse potitos, ac si aliquem imperatoris Turcici vezirem profligassent. Rumor erat, Ezterhasianis hanc cladem duos centuriones Benedictum Zörgeni et Michaelem Koniardi peperisse, quos cum ex stativis, promisso prius salvo conductu Zoliomius, colloquendi gratia accersivisset, fide data promiserat manumissionem pacificum, si depositis armis sese dederent: misericordia enim erga illos ducebatur, quandoquidem ex confiniis oriundos milites illos veteranos fuisse certo cognoveral. At vero illi ad suos digressi retulerunt, Zoliomium ferro velle victoriam acquirere. Quapropter Ezterhasiani veritatem illos dicere rati, succenso prius pago Rakomaz, cum publico hospitio, insigni horreo et acervis frugum non paucis, ad arma quidem devenerunt, sed vix aliquo sanguine fuso, praeda victoribus fuerunt, primipilares ante pugnam navium beneficio subito dilapsi Thokainum transeundo victoris manus evaserunt; ubi monte conscenso, sine pugna frustra suorum victoriam praestolati sunt. Oppidi nostri grammateus Gregorius Comaromi, comitem sese mihi ad castra profecturo adjungere volens, ego renui: et donec ego suis conterraneis manumissionem quaero, ipse Thokainum descendens, Ezterhasianis meum in castra descensum prodidit; eosque iam antea plenos furore contra me in majorem furorem accendit: proditionis ego ignarus licet, tarnen confecto in castris negotio mature satis, sub pomeridianam adhuc concionem Lizkam redii. Interea Ezterhasiani quid facere mecum debeant consultarunt, cuius flabellum Joannem illum nequam Bornemiszám, nunc vice generalis Cassoviae sustinentem fuisse narrarunt : qui quandoquidem armatis antea nocere nequiverant, inermi mihi malum subdole machinati sunt : satagentes me vinctum ex parochia mea Thokainum pertrahere et neci tradere. Verum provida circa me dei Providentia vigilavit, et clandestinam technam Michael Szabo tunc arcis Thokai castellanus per privignum suum Joannem Szabo, nostri oppidi incolam, mihi significavit. Ego vero etsi nullius criminis conscius, veritus tarnen, ne quod aliis moliti fuerant, in me evomerent, sine mora peractis pomeridionalibus precibus rheda consensa 18. martii Olaszinum transvolavi, ibique noctem egi, et sie manus machinantium pessima salvus effugi. Patakinum sequenti mane ingressus, aliquot diebus quid facerem, cogitavi, tandemque ad Paulum Ezterhas et Joannem Bornemisza