Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza
tes, alios pabulos equis portare, nonnullos prandium humile praeparare, quorum non pauci cujates essemus, quidve moliremur, percunctati, responsum a nobis de rei veritate acceperunt. Ego vero ante omnia gyimnasiarcham quaerendi Comaromienses missum praestolor, qui post seriem investigationem eos inter captivos humi sedentes invenit, qui etsi vincti non fuerint, nihilominus armati pedites, ne forte clandestina fuga quispiam evadere posset, in formám coronae circumvallarunt; ad quos nonnisi per intercessionem intromissi, incolumitati illorum principio collaetati, tenuis viatici, quod mecum sumseram, ex vino et libo partém ipsis obtuli, partém una cum eis absumpsi, per suppositum mihi avena turgidum saccum. Interea supervenit Georgius Nagy Idai, qui nunc Tricesimatoris mimére fungitur Debreczini, cum altero sodali, cuius nőmén mihi non constat, qui etiam una nobiscum jentaculum sumentes, autores fuerunt, ut comitem juniorem Stephanum Bethlenium et Baronem Zoliomi Davidem salutarem, quod et feci, et victoribus congratulatus oravi, ut praeter alios captivos haberent hosce duos sibi commendatissimos. Ambo me humaniter complexi orantem lubenter exaudiverunt, dicentes se utrosque in mei gratiam statim dimittere paratos esse, nisi illos periculum proditionis vereri deberent: tarnen se daturos operám, ut commendationem meam non leve pondus habuisse suo commodo experiantur. Quia vero hora prandii sumendi advenerat, sellis equinis pro scabello sibi in cespite suppositis, una discubuerunt, et ut una secum pranderem hortatí sunt. Quibus ego gratias actis sine prandio ex conspectu illorum me subduxi, ut castra perlustrarem. Interea obvium habui Andreám Faragó, unum ex centurionibus, qui porrecta mihi dextera, ad castra abduxit. et videnda ostendit. Interfuerunt castris illis a parte quidem principis Transylvani Georgii Rákóczi praeter duos dictos generales, Andreas Chiomaközi, nunc arcis Varadiensis supremus capitaneus, Stephanus Lazar, Ladislaus Bornemisza, Michael Ibrani, Andreas Gombos, et alii gregarii ad numerum tredecim millium ; cum Ezterhasiani quatuor millium numerum non plane attigerunt: ubi adfuit Adamus Battiani banus, Paulus Ezterhas baro, Veseleni, Keglevit, Stephanus Horvát, Joannes Bornemisza, Georgius Dobos centurio et Stephani Sárkány patris cognominis filius; quibus devictis 24 signis potiti sunt, unico in eluvione submerso. Bombarda quae in manus victorum incidit Maximiliani imperatorís tempore fusa erat decem et sex