Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza

tes ínferioris Hungáriáé eis et ultra Danubianos ad nos adduxisset, ego conjugi meae partui vicinae consulturus, Patakinum transmisi ad aedes Generosi Matthaei Szabó de Isa, sexta die februarii, ubi felici partu filiolam Susan­nam 12. februarii die Mercurii enixa est. Interea donec conjunx puerperii doloribus sup^ratis lecto fuit affixa, ex Erdő Benie duo milites nostrae confessionis ex Comarom oriundi, Stephanus scilicet Mihalfi et Johannes Kerezturi, a Scholae nostrae rectore Michaele Florian vocati, convi­vandi gratia nos salutarunt, qui tunc sub signo Pauli Ez­terhas stipendia meruerunt : quos cum prandiolo rector excepisset in schola, ego quoque fallendi temporis, cum­que illis colloquendi gratia una adfui ; quos vel ex con­victu prandiali viros candidos, religionique reformatae ad­dictos cognovi. Verum illa occasione, deo permittente sie me fortuna delusit : Accidit enim paucis post diebus, ut hi milites cum caeteris Ezterhasianis Tibiscum transirent, ad trans Tibiscanos haidones aut subjugandos, aut peni­tus profligandos ; inque aggerem tuitionis sui gratia ad pagum Rakomaz excitatum ingrederentur, quos tandem trans Tibiscani haidones sub duce comite Stephano Beth­len juniore, et Barone Davide Zoliomi, 15 Martii, die Sab­bathi, in aurora ex improviso adorti, debellarunt, et opi­mis praedis potiti sunt. Tunc enim Ezterhasianorum bene multi in eluvione Tibisci submersi, quidam gladio Hai­donum oeeubuerunt, plurimi in servitutem dedecorosam inciderunt. De quibus talis ad nos rumor advolavit, Ezter­hasianos ad unum omnes oeeubuisse. Ego vero duorum illorum Comaromiensium militum sortem miseratus, per campanatorem meum Laurentium Giarmati, qui se ultro offerebat ad castra profecturum, pecuniam et tenuem victum transmisi. Pecuniam quidem eo fine, ut si oeeubuissent, honore sepulturae corpora dig­naretur ; victum eius gratia, ut si in vivis essent, illum absumerent. Quo digresso ad pagum usque Zalkod, ego noctem insequentem transegi insomnem, neque me domi continere diu potui, sed dilueulo 16. martii novicula conscensa ad videndum praelii locum transivi, ut si jam toties nominati Comaromienses superstites essent, et aliquid juvaminis intercessione mea offerre possem, non illibenter, facerem. Comites itineris mei fuerunt Franciscus Halászi Uyfalvensis pastor, Michael Comaromi scholarcha meus, Stephanus Tar, juratus civis et alii diversis navigiis, atque ad horam diei nonam castra victorum sum ingressus. Vidisses tunc milites sine tentoriis, alios in campo palan-

Next

/
Thumbnails
Contents