Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza

sum apud serenissimum Electorem Palatinum Fridericum eius nominis quartum, consiliarios, academiae patres et condiscipulos facere dignatus est: ut si quid dubii in studiis popularium occurrit, de quo Judicium Doctoris Parei inquirendum esset, mihi committerent. Inter acade­micos doctores cum Jano Grutero V. I. D. extraordinario hisioriarum professore et bibliothecario vixi, pei quem in instructissimam principis bibliothecam liberum habui, quoties volui, accessum, librorumque usum. Ita strenuus quoque fui publicarum lectionum et disputationum, priva­tarum item lectionum, ethices et Spherae Joannis de Sacro Busco, collegiique auditor, ut non nisi morbo aut Franco­furtensi itinere praepeditus, emanserim. In Musaeo Pare­ano quatuor Theologia habui collegia: in quorum primo anno scilicet 1603. controversiarum Bellarminianarum 39 disputationibus, in secundo anno 1604. locos theologicos disputationibus 16 : in tertio anno 1605 disputationibus 20, in ultimo anno 1606. 1607. disputationibus 16. absolvi. Noctes nonnunauam diligentia mea fere in diem converti, adeoque vigilans fui, ut M. Joannes Rumfius conlegii Casimiriani inspector mecum certaverit, sed antelucana diligentia me antevertere neutiquam potuit. Cur vero in­somnes duxerim noctes causa fűit non levis, nonnullam enim diei partém mihi surripere, et informationi Generosi mei tribuere necesse habui: cui ego eruditione et vita ita praeivi, ut tantum cibi potusve quanto mihi opus esset sumeré, et diutius quam vellem mensae assidere, colloqui, cum amicis excurrere religio mihi fuerit, ne idem Gene­rosus quoque meus sibi licere praesumeret. Parsimoniae quoque studiosissimus fui, ne sumptibus intempestive di­lapidatis, postmodum necessariis quoque destitueremur : et tarnen temporibus Bochkajanis nonnunquam carendum et inuticatia (!) pecunia utendum fűit, cum intra anni unius fere spatio, propter interclusum a militibus tabellariorum iter sumptus ex patria suppeditare non potuerint. Expen­sarum summa ad quatuor millium, octingentorum et quin­quaginta florenorum excurrit si non me calculus fallit. (Lapszélen: Fl. 4850.) Heidelbergae subsistens recreationis gratia excurri Manheimium in pagum triennali Joannis 23. Papae Ro­mani captivitate celebrem: postea vero anno 1606. 17. Mártii in urbis formám redactum; cuius prima fundamenta jecit Fridericus quartus palatinus elector. Vidi quoque Spiram, Vormaciam, Oppenhemium, Moguntiam, visuri pleniori occassione ante reditum in pátriám urbes et regna.

Next

/
Thumbnails
Contents