Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza
Verum praeter spem omnem, cum explessem Heidelbergae tres integros annos cum octo mensibus, librariamque suppellectilem Norimbergam transmisissem, ut statim ex mercatu Francofurtensi Helvetiam et illinc Galliam, Angliám, Italiae partem aliquam cum Belgio adirem, decima septima martii, qui inciderat in diem Martis, allatae sunt nobis ex patria literae sine sumptibus peregrinationi dicatis : in quibus perscriptum fuit Magnificum patronum fatis concessisse, nobisque in patriam repedandum esse. Qui rumor quantopere nos sauciavit, cogitare is condigne poterit, cuius anima, non in patina, sed ad peregrinationem fuit totaliter destinata. Magno itaque cordolio primum vestibus lugubribus comparatis itineri nos dedimus 21. Martii, et post Francofurtum ad Moenum vidi Seiestadium, Miltebergam, Herbipolim, Norimbergam, Ratisponam, Straubingam, Passaviam, Lincium, Viennam, 7. április : ubi dominica Quasimodogeniti collegium Jesuitarum cum templo, turri, bibliotheca igne periit. Viennam 13. veteris sive 23. Április discessi, et in itinere vidi quoque Hamburgum, Posonium, Szemcinum, Tirnaviam, Galgocium, Tapoltsam, Privigiam, Thotpronam, Sanctum Martinum, Szutsanum, Sanctum Nicolaum, Lutsinam, denique ultimo április, qui fuit dies lunae (Lapszélen: anno 1607.) Keismarcum in coena. Keismarcini per mensem quievi, et duas habui in aula conciones, unam 13. Maji, alteram 20. Maji. Gregorius Vaczi tunc Marcivillensis ecclesiae Primarius pastor, de redita meo certior factus, cum conjuge me salutatum venit, cum quo amicos salutandi gratia Marcivillam primum descendi 28. Maji, illicque septiduum sum commoratus. Postea ipsius curru 5. Junii Marcivilla discedens Jaszoviae noctem egi apud Raczkevinum eius loci ex Pontificio Canonico lutheranum pastorem factum. Sexto Junii integro die Szepsini apud reverendum Joannem Siderium genialiter habui. Octavo Junii qui fuit dies veneris in templo Cassoviensi pro Emerico Kovasznai collega docui. Decima rursus die Szantoviae pro reverendo Georgio Tardi concionatus. XL Junii Tarczalinensi scholae operam meam addixi, cuius ecclesiae tunc habenas moderatus est venerandus Senex Stephanus Szent Andrási, duorum dioeceseon senior, cum Petro H. Zomborino : scholamque ingressus, 5. Julii habui orationem in praesentia ecclesiasticorum totiusque senatus, de laudibus seu commendatione oppidi Tarczal. In hac ego schola integrum annum carui bibliotheca mea, quam supra Norimbergae reliquisse dixi, nihilominus Erotemata