Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.
II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.
praesens caesareum mandátum non est directum. Dabitis vos interea operám et quidem seriam, ne aut ipsi monachi, aut alii pontificii concionis tempore clam templum ingrediantur; quod facile fieri poterit, si aut janitores illos ingressu abarceant, aut fores templi sub concione occludantur. Nos quod nostri est officii, quorum auxilio vos tuti in officio vestro esse possitis et debeatis, incessanter urgebimus, imo et Magnificam dominam ad constantiam adhortabimur. Valete feliciter Deo et Ecclesiae ejus. Dabam raptim Ujhelini, ult. Junii 1630. R. D. V. fráter et amicus. 43. Rursus ad eosdem. Reverendi et Clarissimi viri, domini et fratres honorandi, post salutem et promptissimam officiorum meorum commendationem. Ante triduum Ujhelino ex consensu Reverendorum dominorum symmystarum de duobus scripseram vobis. Uno de non tradenda pontificiis templi clave ad eandem constantiam nunc quoque hortor. Altero ut praecaveatis, ne concionis tempore pontificii clam se templo insinuent, quod aut per janitores fieri poterit, aut exclusione. Verum sicut posterior dies prioris praeceptor esse dicitur, ita nunc melioribus rationibus permoti, ne pontificii de injuria a nobis sibi illata juste conqueri possint. displicet utrumque, ut fores templi occludantur et per janitores ingressu abarceantur, perpiacet vero, ut libere officio vestro foribus patentibus et janitoribus remotis fungamini, audiant et pontificii, si ita placeat, vos docentes ; at vero si vim intulerint templo, solemni protestatione contenti esse debetis, patronorum enim est brachio seculari templum defendere, non nostrarum partium. Si enim a nobis vei minima illis oblata vis fuerit, terram coelumque querimoniis miscebunt, et ad sédem illám derisorum provocabunt, cui nos ansam ut praebeamus, módis omnibus evitare debemus. Hoc consilió contenti ego et vos debebimus. Valete. Lisca 2. Julii. 44. 1. Julii. Ornatissime fráter Johannes Keresztúri, vestras Michael Nagy ne jacturam honoris sui patiatur, cupit innocentiam suam contra suum impetitorem testimonio tuo pata fieri testatam. Quapropter moneo, Reverendis dominis patriae tuae