Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.

II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.

40. Cursiles ad totam venerabilem fraternitatem pro collectis ad aedificationem templi orthodoxi noviter Tirnaviae aedificandi. Prosperioris vitae meliorisque lucis usuram vobis uni­versis et singulis largiatur Pater misericordiarum Deus. Reverendi et Clarissimi viri fratres et amici honorandi, quandoquidem orthodoxorum Tirnaviensium nuncios ex ipsa Transylvania ad me reduces, non iu dies duntaxat, sed etiam in horas singulas praestolor: ideoque sicut in generali proxime praeterita dominationes vestrae Reverendae fuerant praemonitae, ita nunc quoque easdem per praesentes requiro et serio moneo, maturate usibus piorum vere sacrosanctis collectanea per vestros sine mora ad me huc transmittere, quo promptitudine vestra et diverbio illi: „Bis dat, qui cito dat", fidem faciatis et vero ab eo, qui hilarem datorem diligere dicitur ab Apostolo nostro, aeternum diligamini. Valete quotquot estis una salute omnes. Lisca, 22. Junii 1630. Vester in Domino confrater. — Intra octiduum cursiles ad me redeant. Quilibet mensis diem et horam. qua hasce accepit, adnotet. — Redierunt ad me per pastorem Karadiensem 15. Julii hora 6. vespertina. 41. Anno 1630. 26. Junii Reverendus Emericus Liszkai solenniter protestált előttem, hogy az liszkai tanács ő Kegyel­mének törvényt nem tött legyen, praetendálván, hogy az prépost tiszttartója, Miskolczi Gergely deák inhibeálta volna, hogy törvényt ne tegyenek neki. 42. Reverendis et Clarissimis viris dominó Johanni Janki et Petro Bergero collegis docentium in ecclesia Varanoviensi. Reverendi viri et fratres observandissimi salutem et meorum officiorum commendationem. Quod hactenus tam viriliter pontificiis sollicitatoribus restiteritis, quotquot huic mercatui üjheliensium interfuimus, unanimiter factum laudamus, atque etiam in posterum ut idem faciatis hortamur et ex officio monemus. Reverendae vestrae dignitates cum oppidanis clavem templi pontificiis resignare non prius audeant, quam Magnifica domina Nyariana, puta haeres illorum bonorum sese pontificiis resolvent, ad quam

Next

/
Thumbnails
Contents