Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.
II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.
51. • In Transylvaniam Reverendis et Clarissimis dominis Jolianni Keserűi et Stephano Géléi, üli superintendenti, huic aulico Serenissimi principis concionatori. 1 Admodum Reverendi et Clarissimi viri, Domini et Fratres nobis longe optatissimi! Gratiam Dei, pacem et omnia fausta devote ac candide precando, studiorum atque officiorum nostrorum ingenuam commendationem paratissime offerimus ac deferimus. Quam multis quamque variis malorum Iliadibus, hoc praesertim exulceratissimo seculo reformata verbo Dei Ecclesia et in ea fidelis ministrorum coetus angustetur: ne sapientissimus quidem Salomon digne eloqui potest, quae sane eo nobis quotidie acerbiora intolerabiliaque videntur, quo et nos ad sufferendum imbecilliores sumus et nullum malorum finem videmus, et vero paucos aut fere nullos opitulatores habemus. Ad patrocinandum Ecclesiae suae Dominus nostro hoc seculo fideli Mosi pium suffecit Josuam, utinam vero diutissime suffectum velir, Serenissimum et Celsissimum principem, ad quem omnium nostrum oculi tanquam ad tutissimum asylum hactenus conversi, nondum sunt aversi. Per Illustrissimi regni Transylvaniae gubernatoris intercessionem, Serenitatis suae opem et auxilium superiori hebdomada fraternitas nostra supplicibus libellis petiit, propter ademptum ex allodiatura Garaniensi decimam in comitatu Zempleniensi a pastore Ujlakiensi. Verum quoniam scimus Illustrissimam suam Magniíicentiam multorum interpellationibus adeo detineri, ut nostrarum miseriarum vix detur spatium reminiscendi: dominationes vestras Reverendás per praesentes fraterne requirimus et oramus in vobis positum est ut exoremus, velitis hanc nobis gratiam largiri, ut calamitatis no'strae miserti, nobiscum ad opem ferendam exsurgentes, apud Illustrissimam suam Magnificentiam jugi sollicitatione instetis, ne gravetur fraternitatis nostrae calamitatem Serenitati suae per occasionem intimare et mandátum pro restituendo bono ecclesiastico ad inclytum comitatum impetrare. Quod si pietates vestrae Reverendae fecerint, dabimus sedulo operám, ut gratiam vestram nobis collatam gratitudine grata compensemus. Valete et quos Dominus functione sacra unum fecit, salvere una salute veíit. Amen. Dabam ex partiali nostra congregatione Ujheliensi admodum Reverendae Clarissimaeque vestrae fráter ad officia et 1 Széljegyzet: Die Margarétáé.