Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.

II. Adatok a dunántúli reform, egyházkerület történetéhez.

Quod a tarn longo temporis decursu, de more ab eccle­sia pie usitato, synodus vobis, dilecti in Domino, nec indixe­rimus nec celebraverimus, id officii nostri neglectui, multomi­nus oblivioni vestri sed incommoditatibus illis ingratis, quas effectum hoc mundi sonium, calamitosaque tempóra secum advexerunt, est omnino acceptum referendum. Ea merito apud vos possumus uti excusatione qua doctor gentium Paulus apud suos est Thessalonicenses (1. Thess. 2. versiculi 17. et 18.) usus. Nos fratres, orbati vobis ad temporis momentum cons­pectu, non animo, eo amplius studuimus videre faciem vestram, cum multo desiderio. Ideo voluimus ad vos venire (synodum celebrare (semel atque iterum; sed impedivit nos sathanas. Impedivit certe nos sathanas, imo etiam hodieque impedire non cessat ne nos convenire conventuique nostro, eam fidei unitatem, quae est in Christo, fovere possimus, et quidem adeo, ut licet nunc etiam synodum promulgandi • animum habeamus, tamen (nisi Christus Dominus Sathanam, eiusque organa, virtute sua coercuerit) utrum celebrationem eius effec­tui demandare queamus, non parum addubitamus. Quicquid tantum id sit, nos propositi nostri eventum Deo omnipo­tenti committentes, synodum tenoré praesentium promulga­mus, vigesimo quarto die Augusti, hoc est, in festő Dominica Bartholomaei apostoli, in sanCti Laurentii oppido ad Gemmeum nuviolum posito celebrandam: si voto coelis nostro Deus annuat altis. Quare fratres in Domino dilecti, vos omnes et singulos charitative monemus, imo officii etiam nostri ratione, sub poena in canonibus expressa, serio iubemus, ut Deo vobis vices paterne indulgente, rebus vestris minoris momenti ad tempus, in gratiam ecclesiae, posthabitis, eidem nostrae synodo, tem­pore et loco assignatis, frequentes interessé, vestraque prae­sentia amabili nos recreare dignemini. Qui (inquiebat imperá­tor Theodosius in suis in concilium Ephesinum convocatoriis literis) ad episcopalem sacrum conventum vocatus, non alacri­ter accurrit, non bonae is conscientiae esse apparet. Nostram ergo de vobis expectationem, charissimi, alacribus animis expleto facturi Deo ipsi cum primis gratissimum ecclesiae ipsius utile, nobis autem animi gratitudine reponendum obsequium. Ordi­nandi etiam si qui sunt, sub poena amissionis indultáé licen­tiae, bonae suae conversationis et vitae testibus stipati, adesse seque praemisso examine sacrae inaugurationi solenniter sub­mittere studeant. His ipse Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester et anima et corpus inculpate in adventum Domini nostri Jesu Christi, serventur. Veszpremii,

Next

/
Thumbnails
Contents