Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.
II. Adatok a dunántúli reform, egyházkerület történetéhez.
24. die Junii, nativitati Beato Joanni Baptistáé sacro Anno exhibiti Messiae supra millesimum sexcentesimum vigesimo tertio. Vestri in Domino fratres Stephanus Pathaynus, superitendens. Joannes Paulides Canisaeus, minister ecclesiae Papensis, senior, totiusque ecclesiastici nótárius. Alia epistola convocatoria. Fidelibus orthodoxarum Christi ecclesiarum ministris, fratribus nobis in Domino dilectis, salutem et gratiam, pio animi promtitudine praecantur. Charissimi, quod hactenus synodum a vobis pio desiderio expetitam cogere non potuerimus, ne miremini. Studium enim nostrum erga vos, et rempublicam Christianam piae solicitudinis secundo semper ardet: Verum occasiones aliquando praeripiuntur, aliquando tribulationum tentationibus nostri quoque humeri praemuntur. Inter haec tamen tribulationum exercitia, spe in providentiam Dei coniecta, multis inconvenientiis et offendiculis (quae diabolus studio se interserere nititur) occurrendum esse censemus quod equidem nulla felicius ratione fieri, quam generalis synodi indictiöne arbitramur. Hanc ob rem synodum indicimus generalem, ad vicesimum quartum mensis Augusti diem Beati Bartholomaei, nomine darum in oppidum sancti Laurentii ad Gemmeum fluviolum. Quo ut vestrae fraternitates, sine renitentia, vanis praetextibus posthabitis, confluant amico hortamur, rogamus ex charitate, et officii ratione, serio ac firmiter mandamus, sub poena in articulis expressa. Dominos quoque ordinandos serio interessé volumus, sub poena privationis hactenus indultáé licentiae. Triduani quoque commeatus rationem habeant, ne incaute praemantur annonae penuriae. Hasce praeterea convocatorias, quilibet ad suum vicinum, notato in tergo literarum exhibitionis die, ipse perferat, ne quisquam (sicuti hactenus factum saepe est) causetur ad se non pervenisse. Ultimus tandem in synodo restituat. Conservet vos Dominus in pace et mutua charitate. Datae Veszpremii, 22. Junii. Anno Domini 1623. Vestri in Domino fratres et symmistae Stephanus Pathaynus, superattendens. Joannes Paulides Canisaeus, senior.