Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.
I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez
et si religiosae virgines sanctimoniales voluerint, exstruanl pro se ipsis et domum parochialem et scholam. Summum autem altare cum sanctuario, et sacristia solum pro catholicis relictum esset, quod et eius ornamentum salvum, et intactum ab adversae religionis hominibus permaneat, reliqua alia altaria, sicut et sepulturam pro antiqua consvetadine utriusque religionis hominibus communia reliquissent. Claves ecclesiae, ut manerent apud vitricum ecclesiae pro tunc constitutum, imposterum autem ut vitrici ecclesiae ex utraque parte eligerentur, decrevissent. Quaecunque autem partium hanc saepefatorum commissariorum deliberationem et limitationem in toto, vei in parte infringere attentaret, et omni sui parte observare nollet, non curaret, aut quovis modo negligeret, ex tunc vicecomes praedicti comitatus Posoniensis pro tempore constitutus cum uno iudice nobilium eiusdem comitatus, vigore saltem praesentium ad partis querulantis, et laesae instantiam comperta rei veritate centum ílorenos hungaricos de bonis personae, quae praetactam deliberationem, et limitationem toties-quoties violaret, aut infringeret in aliqua sui parte irremissibiliter iuridicis omnibus remediis abscissis exigendi habeat plenariam, atque omnimodam potestatis facultatem, quorum quidem centum florenorum una directa, et aequalis medietas parti laesae et querulanti, altera autem medietas dictis vicecomiti, et iudici nobilium uti iudicibus, et executoribus cedere deberet intelligatur. Quam quidem sententiam et deliberationem saepe dicti commissarii praefatis partibus iudicialiter pronunciassent, et promulgassent. Ad fidelem itaque annotati magistri protonotarii relationem praesentes literas nostras, sub sigillo nostro iudiciali authentico apud praefatum Joannem Lippay de Zombor, per praesentiae nostrae in iudiciariis locumtenentem et consiliarium nostrum habito, partibus praescriptis iurium earumdem futura pro cautela necessarias extradandas duximus et concedendas, communi svadente iustitia. Datum Posonii sabbatho proximo post primam Dominicam sauctae et individuae trinitatis (= június 15.). Anno Domini 1615. Unde nos ad praemissam postulationem praenominati Martini Thedii procuratoris, memoratorum nobilium Nicolai, Valentini, Stephani, Georgii, et Michaelis Olgyai, nec non alterius similiter Michaelis filii itidem Michaelis Olgyai senioris, incattorum pária eiusmodi literarum adiudicatorum, modo quo supra descripta, absque diminutione, seu augmento aliquo danda duximus, et concedenda sub iudiciali et consvetis sigillis nostris. Datum in possessione Nagy Födémes, feria tertia post